Illustrissime et excellentissime legate, domine observandissime,
Quas illustrissimae Excellentiae vestrae inscriptas dominus de Marini ad me destinaverat2 illustrissimae Excellentiae vestrae hisce annexas transmitto, nescius quid causae sit, quod iamdudum scriptae - ut ex datis ad me colligo - prius non allatae sint. Observantiam et officia sua erga illustrissimam Excellentiam vestram semper fore prompta et fidelem operam suam in negotiis illustrissimae Excellentiae vestrae praefatus dominus de Mariny pollicetur cupitque Excellentiam vestram per me de eo certiorem fieri.
Aliorum literis nuperius scriptis3 affirmatur in sacram regiam Maiestatem 8/18 Decembris solemniter devolutum esse ab illustrissimis dominis tutoribus et administratoribus munus gubernandi,4 ut acta in posterum sola manu sua roboret et sacrae regiae Maiestatis edicto cautum esse, ne quis in Suedia panno auro vel argento intertexto neque limbis et institis aureis aut argenteis utatur.5
Legati foederatorum dominorum Ordinum domini Bickerus et Stavenesius propediem in has oras reversuri sunt.6 Dantisco datis literis ad dominos Ordines7 memorant sese cursum Lubecam versus direxisse, verum exorta tempestate coactos in portum Dantiscanum navem appellere. Sunt qui existiment ex composito iter istud ab ipsis susceptum esse.8 Cum primum in Suediam venissent et proposuissent se nutu et iussu dominorum
356
foederati Belgii Ordinum accessisse, operam suam oblatum in sedanda simultate ac componendis controversiis Suediae cum Dano exortis, rogati fuere, num nihil de foedere cum ipsis pacto vel quid praeterea ipsorum fidei et agendi potestati commissum esset. Hoc negantibus respondebatur non e re fuisse, ut domini Ordines hac de causa tantum molestiae et sumptuum sibi parerent; sacram regiam Maiestatem coactam quidem belli huius telam exorsam, sponte tamen sua nisuram, ut coepto operi optatus imponatur finis atque honestae quieti ac securitati suae aliorumque opportune consulatur. Dum tandem prosperrimi armorum nostrorum successus innotescerent, de dimissione instare coeperunt, in se recipientes aliis et melioribus mandatis instructos sese redituros. Lautiis itaque donati bini supra nominati navem conscenderunt,9 relicto domino de Witte,10 qui conventui Bromsebroensi inter Calmariam et Chrisianopolim aderit. Dilatum esse congressum in 15/25 Ianuarii certum est; rumore quidem nuntio perhibetur diem 10/20 Februarii praestitutam esse.11Literae quorundam asserunt nostros Sconingiam, Hallandiam et Blekingiam ut provincias iure competentes coronae Suedicae sibi plane resignari velle, ne quicquam de iis in controversiam veniat;12 tum caetera quae huic armorum agitationi causam praebuere cum Danis discutere paratos affore.
Scriptum oppositum Danico scripto13 de causis belli Suedice et Germanice Holmiae excusum hisce diebus huc allatum est; in quo a Dano obiecta refelluntur et superioribus temporibus acta prolixe repetuntur relicto virtutum aestimatoribus et lectori affectuum perturbationi non indulgenti secundum aequitatem iudicio.
Ex studiosis et scholaribus ad literas minus aptis et hominibus otii studio in aulis refugia sibi parare assuetis 18000 militum extra ordinem collecta esse in Suedia praeter magnum numerum solito more conscriptum ex relatione inde venientium habeo. Pars militum primo vere pro supplemento in Germaniam, pars in Juthiam, pars in Schoningiam mittentur, pars in Norvegiam irruent, pars in naves distribuentur, domi etiam necessariis ad subita eventuum retentis copiis. Decretum est tribus in locis instructas habere classes, Holmiae 30, Vismariae 18, Gotheburgi totidem navium; et mari navigabili undi-
357
que premere hostem, nisi interea temporis honestis, fidis et securis conditionibus pax concludi possit.14A sacra regia Maiestate in mandatis accepit marescallus Torstensonius, ut, quam fieri possit, magna manu per hiemem infestari curet Juthiam.15 Quantum etiamnum constat, victoriam prosequitur in Misnia; missis quoque cohortibus aliquot in Bohemiam, hostium confluentium vires dissipare nititur.
Gallassium et Magdeburgum Coningsmarchius et Hassiaci arcta obsidione adhuc cincta tenent.16 In Juthia Dani post passam a Wrangelio cladem in stativa secesserunt.17 Mercenarius miles ob stipendia non soluta signa deserit, velut hostis praedam agit et terram populatur.18 Gallicus praefectus nomine regis christianissimi19 5000 militum Hamburgi conducturus plurimos e transfugis lucraturus putatur.
Deus, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimae Excellentiae vestrae incolumitatem et prospera quaeque diutissime indulgeat,
illustrissimae Excellentiae vestrae obsequentissimus servitor,
H. Appelboom.
Amstelodami, 15 Ianuarii 1645.
Adres: A son Excellence, monseigneur Hugo Grotius, conseiller d'estat et ambassadeur de sa Mayesté la royne et la couronne de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 26 Ian. 1645.
En in dorso: 15 Ian. 1645 Appelboom.