605
Mi frater,
Quin prospere pugnaverit dominus Torstensonius, dubitandum non est.2 Specialior historia est quidem in privatis literis, at in publicis nihildum certi accepimus.3 De India si caeteri nolunt,4 restat ut Hollandi et Zelandi id faciant, quod e re est ipsorum.5 De lapsu poeseos apud Batavos recte iudicas et de Vondelii virtutibus.6
Trevilla adhuc in carcere est.7 Ex parlamento quatuor senatores rus ablegati,8 quod liberiores sententias dixissent et nova onera quaedam in domorum mensuras dissuasissent, ostenso magnam pecuniae partem inutiliter absumi. Monasterii et Osnabrugi incipit fervere negotium. Itaque tempus est, eo mittant quorum res agitur.9 Germanorum principum legati prope omnes advenere.10 Gallorum legatorum certamina dirimet dux Longavillanus.11 Iidem legati Gallici satis frigide se Suedicis excusavere de scripto ipsis nesciis dato in Germanorum manus:12 nihil tale posthac, omnia bona fide agentur.13
606
Deus pacem det ubique, quod semper quidem optandum fuit, nunc vero maxime, Turca nostras discordias in suam occasionem rapiente.14Deus te, uxorem liberosque sospitet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 1 Aprilis 1645.
Valedixi iam reginae regenti,15 pergam et caeteris valedicere. Scripsi Osnabrugam, ut discam e legatis quo et qua iter mihi capiendum sit, et si Osnabrugam, ut habeam tuti itineris litteras a legatis eorum quorum terrae mihi erunt transeundae.16 Interim ne tempus periret, scripsi et ad dominum Spiringium, ut si Osnabruga nihil certum discam, curet huc venire navem bellicam, quae me ex Gallico portu aliquo Gothenburgum deferat.17 Addidi, si id fieri non posset, impetret mihi literas tuti itineris, ut ex Hollandia eam Gothenburgum. Sed suspicio mihi incidit fieri posse, ut qui eas daturi sunt literas, in literis ipsis aut in suo decreto aliquid sint admixturi de rebus olim actis,18 quod plane nolim, et potius aliud quodvis iter capiam. In his me ut adiuves, rogo. Forte a Danis impetrato commeatu possem per terras et breves traiectus venire in Suediam.19
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Guilielmo Grotio, iurisconsulto.