eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1546. 1630 oktober 5. Aan C. Salmasius1.

    Quod literis tuis mense Augusto ad me datis2, amoris in me plenissimis, non

    272

    respondi, maxime Salmasi, prima causa est, quod illis ipsis spem tui Lutetiam adventus feceras. Credidi autem facile, ut solemus homines, quod ardenter optabam, tum quia semper mihi maximi est tua frui consuetudine, tum quia de iis ipsis, quae literae tuae continebant, avebam tecum disserere ea libertate, quae colloquentibus propria est. Accesserunt silentii causae minores, quod scilicet in negotio isto3 ad academiam magis quam ad te pertinente multa videbam admissa per dolum partim, partim etiam per culpam eorum, de quibus ego jampridem plurima querenda habeo; verebar autem, ne ea referendo viderer meas ipse injurias persequi, et id agere, ut in tranquillo positos meis aestibus involverem. Praeterea cum sciam, quid postremo decretum esset, et super ea re tuum exspectari responsum, nolui consilio meo aut academiae altricis meae obstare commodis, aut tibi auctor esse, ut quicquam ageres, minus generose quam ego, res mea si esset, acturus essem. Nunc cum sponte tua nullo meo hortatu id decreveris, quod te dignum est, nihil habeo aliud, nisi ut id toto animo approbem atque collaudem. Habes hic Vossii literas, quas accepi heri, haud dubium, quin eodem de argumento. Nam et mihi scribit cum maxima testatione fidei in te multum simul incusans illorum ambitionem et impudentiam - his utitur vocibus - qui pravis artibus non tam tuae dignitati, quae ex literis satis magna est, quam publicis utilitatibus semet objecerunt.

    De illis porro, quas prius miseras, literis4 securum te esse jubeo: servatae sunt atque etiamnum a me servantur non tantum ea fide quam amicitia imperat, verum etiam ea veneratione, qua tua omnia prosequor.

    Locum illum, quo Rigaltius ex suis contumeliis causam accersit tuae in professione religionis constantiae5, vidisse me memineram, sed ex eo alia curata est scripti illius editio6, in quo illa pars abest, nescio an quia offendi te intellexerat; nam quin te illa verba designaverint dubium esse non potest. Haud credas, quam morte Aurelianensis7 et Rigaltius et qui fautores ei sunt gaudeant. Neque enim dubitant, quin perpetuum in illo hostem habiturus fuerit Rigaltius; et jam omnium in illum academiarum judicia collegerat jactabatque manifestis eum argumentis teneri haereticae pravitatis. Adeo nihil illi profuit toties velum ex vento vertere: non magis sane quam Richerio8, cui illi ipsi insultant et illudunt qui confessionem ei extorserunt rei nec illi nec ipsis creditae. Quis dubitat haec videns quin aperte in impietatem ruat Gallia, cuius ego pestis tam multa quotidie παϑογνωμονιϰὰ video ut vivere me paene taedeat, inter tales vivere taedeat omnino. Etiam libri plurimi prodeunt nihil credere docentes. Et haec vident feruntque οἱ ἀναμάϱτητοι, per quos quae Tertullianei loci fuerit sententia9 dicere non licet.

    Uranologii10 caudam non totam quidem, sed tamen inspexi. Inter alia miror,

    273

    quod Seldenum11, a quo nominatus honorifice fuerat, quaedam etiam placita ipsius defensa, tanti non fecerit ut nomen ejus poneret. Tantum et in libro et in indice Marmorum Arundelianorum12 editorem appellat, nimirum quia haereticos nisi contumeliae causa nominare piaculum est. De Bisciola13 autem ridiculum, quasi ille aliquid legerit quod tu non legeris, qui etiam ea legisti, quorum Bisciola et Bisciolae congreges nomina ignorant. Valde placet mihi propositum tuum forti silentio talia ulciscendi. Tantum in justo aliquo opere, quale est quod nunc moliri te dicis14 et quo ego non aliud avidius exspecto, res potissimas, in quibus ab illis peccatum est ita debes tangere, ut ipsi simul tangi se sentiant. Caeterum in persequendis singulis, in reponendis maledictis adeo vitam tuam perire nolim, ut etiam chartas pluris putem. Verissime dicis hoc illos agere, ut te non cum illo Terentiano adversatore in otium transdant, sed in molestissimum negotium, a quo semel expedire te debes.

    De collectione Ephesina Hamburgum15 haud minus septies scripsi et amici quidem operae non parserunt, sed qui ex Delmenhorstii supellectile illum librum accepit16, trico est et Imperatoris jus obtendit in ea, quae Palatini principis17 fuere. Satis apparet obtentui id sumi; nescio an is quoque detrahi ei possit literis Imperatoris ad senatum Hamburgensem quas in usum regiae bibliothecae legati a Gallia, qui nunc sunt Ratisbonae, possent impetrare, honesta specie, ne omnibus pereat liber omnibus scriptus et Ecclesiae perutilis. Id si Rigaltius suorum esse vellet operum, rem faceret meliorem omnibus iis, quas jampridem facit. Sed abesse in agendo frigus deberet. Quod adeo illi proprium est, ut in amores etiam se insinuet tam aperte, ut profiteatur sibi de iis ob liticulas quasdam, quae ipsum exercebant, cogitare vacuum non fuisse. Libri illius ἴσον habet Heinsius18 certo certius. Sed puto videbit jam clarissimus Iustellus19, apud eum non tantum se posse quantum speraverat.

    Opitius20 et literas tuas accepit et gratias tibi jussit agi maximas, subito revocatus in Silesiam a Barone Donaviensi21, qui ibi in summa re ac potentia floret, Caesarianus adeo ut et religionem domini induerit. Vidimus hic duos intra haud nimis longum temporis spatium familiae ac nominis ejusdem22, sed in

    274

    pietatis negotio constantes, quorum Achazius te, ut puto, Divione convenit - nam eo se ire dicebat velle tui visendi causa - alter, Christophorus, missus in praefecturam Arausionensem a principe, cuius matrona soror est ejus quam ipse in matrimonio habet23, cum hac transiret, non modo honorifice admodum de te est locutus, sed et libera indignatione invectus est in eos, qui te Lugduno invidissent. Ostendit non ita dudum edito libello Vossius24, quanti eam familiam faceret; et sane digna est, quae cordi sit literatis, cum ipsa raro tantae nobilitatis more, literarum cultum literatorumque amicitiam plurimi semper fecerit. Sed ego aliis in alia delapsus haud satis considero, quantas occupationes morer. Abrumpam igitur, hoc uno addito resalutari te officiosissime a Bignonio25.

    Vale, vir summatum summe. V Octobris anni MDCXXX Lutetiae.

    Specimen hoc editionis, quam de Iustino facit Berneggerus26, imperfectum quanquam, ad te mitti voluit, ut ex eo cognoscas formam non hujus tantum, sed et eorum, quae sequentur, operum.

    In dorso: 5 Octobris an. 1630.

    Notes



    1 - Minuut 's-Gravenhage, Bibl. Kon. Huisarchief, inv. G. 16-A 118. Gedrukt Epist., p. 99; Ep. ad Gallos, p. 268. Antw. op nos. 1528 en 1544; beantw. d. no. 1561.
    2 - No. 1528.
    3 - De kwestie van Salmasius' benoeming te Leiden, die in 1631 een feit werd; zie o.a. no. 1521, p. 233 en n. 7 aldaar.
    4 - No. 1526.
    5 - Zie no. 1528.
    6 - Dit geschrift is dunkt mij Rigaltius' Sententia super Tertulliani dicto explicatior, Paris 1629, waarvan in 1630 bij C. Chappellain te Parijs een herdruk is verschenen. Ik heb het echter niet onder ogen kunnen krijgen.
    7 - Gabriel de l'Aubespine, bisschop van Orléans; zie no. 1528, p. 244 n. 3. Hij was op 15 augustus 1630 overleden.
    8 - Zie no. 1482, p. 170 en n. 5 aldaar.
    9 - Zie no. 1495, p. 188 en n. 15 aldaar.
    10 - Zie no. 1544, p. 269 n. 5.
    11 - John Selden; zie over hem no. 1518, p. 229 en nn. 1 en 2 t.p. Seldens Marmora Arundelliana was in Londen verschenen in 1624, in 1628 en wederom in 1629, eveneens in Londen. Ter zake zie Dionysii Petavii Avrelianensis e Societate Iesv, variarvm dissertationvm Ad Vranologion sive Avctarivm Operis de Doctrina Temporvm lib. IV, p. 181: ‘et cum aliis probata viris eruditissimis; tum ei, qui Arundelliana marmora hoc anno publicavit, Notasque edidit; in quibus nostram omnem de anno Graeco sententiam complexus est.’
    12 - Zie hierover no. 1447, p. 127 en n. 5 aldaar.
    13 - Zie no. 1544, p. 269 en n. 6 aldaar.
    14 - Zie no. 1544, p. 269 n. 7.
    15 - Zie no. 1544, p. 269 en n. 8 aldaar.
    16 - Misschien Hendrik van Delmanhorst; hij werd te Leiden als student in de medicijnen ingeschreven op 9 mei 1592, waar hij in 1607 promoveerde. In 1617 kreeg hij vergunning om college te geven in de rhetorica; hij kon het echter niet tot een hoogleraarsbenoeming brengen.
    17 - Frederik V, de Winterkoning, keurvorst van de Palts.
    18 - De klassiek-filoloog Daniel Heinsius; betreffende het bedoelde boek zie no. 1544, p. 269 en n. 8 aldaar.
    19 - Christophe Justel; zie III, p. 212 n. 8.
    20 - De dichter Martin Opitz; zie no. 1533, p. 250 n. 4.
    21 - Karl Hannibal zu Dohna (1588-1633).
    22 - Zie no. 1543, p. 266 n. 10.
    23 - Ursula zu Solms-Braunfels (1594-1657), de zuster van Amalia van Solms, gemalin van Frederik Hendrik.
    24 - Commentarius de rebus pace belloque gestis Dom. Fabiani Senioris Burggravii à Dhona, Domini in Karwinden. Eiusdem Fabiani à Dhona Precationes, et Suspiria. Editore Gerardo Johanne Vossio: à quo quid praestitum sit, ex praefatione cognosces. Lugduni Batavorum, Ex officina Elzeviriana. Anno 1628; zie Petit, Bibliographische Lijst, p. 172, no. 17.
    25 - Jérôme Bignon; zie over hem III, p. 154 n. 5.
    26 - Iustini in Historias Trogi Pompeii epitomarum editio nova, accurante Matthia Berneccero; vgl. no. 1523, p. 236 en n. 4 aldaar.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]