eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2328. 1635 oktober 31. Aan A. Oxenstierna1.

    Literas a Batavis huc venientes interceptas mari ab hostibus audio doleoque hoc magis, quod magno tenebar desiderio noscendi ea, quae geruntur, praesertim in Saxonicis partibus.

    Postremas Sublimitatis Tuae datas 23 Aug. vet. cal.2 accepisse me 7 Octobris novi cal. jam ante significavi3 et quod responsum mihi esset a cardinali4 et a Bulionio5.

    Ex eo promovi nihil. Sed horum voluntatem haud dubie propius certiusque ex Sanctichaumontio6 Sublimitas Tua intellexerit.

    Rex7 heic perstat rem velle ad proelium perducere, idque Mileraeus8, cardinalis propinquus, ad duces Gallos - prope Amantium in Lotharingia ii

    304

    convenerant collectis hostium exemplo copiis - pertulit, qui ea de re 23 Octobris novi cal. consilia habebant, in utram partem ceciderint, multum ad rem pertinentia. Hostis, ut nobis significat Thuanus9, qui nunc apud cardinalem Valettam10 et jurisdictioni et pecuniae praeest regiae, habere credebatur XVIIIm peditum, XVIm equitum ac se munire Mariaemonti apud Dieusam: credo ad declinandum proelium, victus non egens - quantum ex Iacobo, comite Hanoviensi11 intelligo -, qui partim ex Belgicis terris advenit partim restat ex transrhenanis locis illis, in quibus messis facta fuit. In hoc rerum salo multum sua referre rex judicavit retineri in partibus Bernhardum Vinariensem12, qua de re agitur hactenus cum Ponica13, qui quotidie ad intima regis consilia admittitur. Data ei fides de CCCCm florenorum in praesens. Cm mense Ianuario sequentis anni, Februario Lm ea lege, ut dux fine hujus anni, si potest, augeat copias suas, ut sint VIm equitum, peditum XIIm; siquid desit, eo minus etiam pecuniae percipiat. In posterum promittuntur duci IV milliones annui, summa ingens ideoque ad famam magis, ut puto, quam quod tantum largiri velint Galli aut dux tantum speret accipere. Additum, siquid hostilis terrae capiatur, ejus fructus pro portione regem sublevent. Maguntiaco adsitum castellum diu teneri posse desperat Ponica. Promisit praeterea rex, siquando pacem faciat, se cauturum speciatim et duci Bernhardo et ejus tribunis centurionibusque.

    De Valentia nihil aliud intelligo quam magno praesidio rebusque necessariis omnibus defendi locum; et, nisi jam captus sit, desperandum quidem hoc anno ob exundaturos amnes.

    Sabaudus14, quanquam ad obsidium adduxit copias, satis tamen Hispano15 praestitit ad hoc usque anni tracta mora. Hispanus, quantum e literis Italicis datur cognoscere, Mutinensem16 ad otium perducet; Mantuano duci17 nuptiae Aenipontanae principis viduae18 et pupillae, quae sub ejus tutela est19, matrimonium cum archiducum aliquo eminus ostentatur. Sed perstat nullas velle pactiones, nisi probatas Gallo et Venetis, quibus servatae hactenus rei suae est debitor.

    Parmensis20 copiae valde sunt imminutae, ad quem a pontifice21 ivit vicelegatus Boloniensis22, ut eum gravibus minis a bello absterreat. Quatuor M. militum e Germania per Helvetiorum pontifici adhaerentium terras Italiam petere dicuntur; et mox sub Fernemontio23 secutura totidem. Sex alia millia

    305

    destinari ad itineris illius in posterum custodiam. Duci Parmensi quae in regno Neapolitano possessa fuerant, vendit fiscus. Classem auget Hispanus nullo facto claram post captas insulas duas24. Legatorum nomina, quibus Caesar25 et Hispanus negotium pacis sint commissuri, nondum audimus, nisi quod Sarmientus26 dicitur in illis locum sperare.

    Ecclesiasticae opes inter sustentamenta sunt belli utrinque; nam et Galliae antistites in collationem aliquam consensere. Et de suis Hispanus sumit quantum lubet contribuente et pontifice.

    Emissus Bastilia Arnaldus27 quasi innocens nullo accusante, dum scissa Germania aliud habet, quod agat.

    Rex e Gallia remotiore quantum potest copiarum ad Campaniam vocat, ne desint, qui Galliam ibi tueantur, siquid improspere proelio eveniat.

    Foederatorum Germaniae in partibus Galliam tangentibus inane est nomen tot principum, tot civitatum defectione ne Argentorato quidem in rem communem quicquam conferente. Tamen facile impetravit Ponica, ut ducis Bernhardi copiae nominentur foederatorum demulcendos ad Germanos, revera sub regis imperio non minus futurae, quam quas Valetta, Incolismensis28, Lafortius29 habent. Ita ferunt tempora neque res tantum, sed et animos immutant. Mitto Sublimitati Tuae exemplum postremi foederis Gallos inter et Batavos30 diu tracti, multum disputati, exitu hactenus parum prosperi. Multa in eo observatu digna, quae Sublimitas Tua tractus illius non ignara facile intelliget, quo pertineant.

    Spero Sublimitatem Tuam omnium eorum, quorum antehac eam commonefeci, ut dignitatem mihi commissam tueri possim, memorem fore.

    Deo, Excellentissime Domine, res Sublimitatis Tuae cordi sint.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    31 Octobris novi calendarii 1635.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Wellicht tesamen met nos. 2309, 2333, 2343 en 2359 beantw. d. no. 2412. Gedrukt Epist., p. 192; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 110.
    2 - No. 2262.
    3 - No. 2309 dd. 12 oktober; er is geen brief van de 7de van die maand.
    4 - De Richelieu.
    5 - Claude de Bullion, surintendant des finances.
    6 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont.
    7 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    8 - Charles de La Porte, markies, later hertog, van La Meilleray (1602-1664), veldmaarschalk, neef van De Richelieu.
    9 - François-August de Thou; vgl. no. 2320, p. 291.
    10 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    11 - Jakob Johann van Hanau-Münzenberg; zie over hem V p. 301 n. 1.
    12 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    13 - Tobias von Ponikau, raad en gezant van Bernhard van Saksen-Weimar.
    14 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    15 - Philips IV.
    16 - Francesco d'Este, hertog van Modena.
    17 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua.
    18 - Claudia de Medici, weduwe van aartshertog Leopold; zie V no. 2080, p. 451 n. 11.
    19 - Dat zal Isabella Clara (1629-1685) zijn, dochter van aartshertog Leopold en Claudia de Medici; Isabella huwde in 1649 met Carlo III (IV) Gonzaga van Mantua.
    20 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    21 - Urbanus VIII.
    22 - Girolamo Colonna, kardinaal-aartsbisschop van Bologna.
    23 - Johann Franz Barwitz, vrijheer van Fernamont, keizerlijk bevelhebber in de Veltlin: hij werd in 1642 door de Zweden bij Breitenfeld krijgsgevangen gemaakt en stierf in 1649.
    24 - Sainte Marguerite en Saint Honorat; vgl. o.a. no. 2294.
    25 - Ferdinand II.
    26 - Antonio Sarmiento, officier van het Spaanse leger in de Nederlanden.
    27 - Isaac Arnauld; zie V no. 1982, p. 324 en n. 9 aldaar.
    28 - Charles de Valois, hertog van Angoulême.
    29 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    30 - Op 8 februari 1635 te Parijs gesloten; zie voor de tekst Aitzema, Saken van Staet en Oorlogh II, p. 198 vv.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]