eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2762. 1636 september 18. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Ad Silvanectum sunt nunc quoque rex2 et cardinalis3: rex bene valens, cardinalis super corporis dolores animo quoque aeger, dum cogitat, quantis rebus

    394

    et fratrem regium4 et comitem Suessionensem5, armis nunc regiis ita cogente necessitate impositos, offenderit, cunctaque consilia circumspicit, per quae non Galliae tantum, sed et sibi consulat et sua et propinquorum oneratus invidia non ita placatis dejecto Brezaeo6 nobilium vulgique animis, ut stantem Mileraeum7 patientes aspicere possint, cujus avaritia8 nova haec regni vulnera feruntur accepta. Accedit fama ipsam reginam matrem9 Capellam venisse, ut e propinquo factionem, si possit10, suscitet, quod tamen vix successurum creditur, quia ultio ejus cum Hispanorum rebus conjuncta est, quorum odium metusque apud Gallorum animos omnibus inimicitiis graviora sunt.

    Corbiam hostes ita in altum excitatis operibus munierunt, ut oppidi aspectum abscondant. Partem tamen copiarum habent in iis locis, quae nobis cis Samaram sunt, quasi proelio paratam, quanquam non credunt rerum periti consilium ipsis eam aleam jactandi. Nec magis id rex, quanquam et ipse pugnaturi famam spargit, facturus videtur: nam et Pictaviensem et Armoricam nobilitatem venire ad se paratam in ver distulit.

    Rambervillerio per vim capto bonam famam assecutus est dux Bernhardus11, quod mulierum praesertim divino cultui dicatarum pudicitiae eam curam gesserit, quam hinc abiens reginae12 promiserat.

    Pulveris bellici, quod e Portu Gratiae venit, in Picardiam portatum est. At in Burgundiae ducatu tanta fuit penuria ex regentium non incuria sed peculatu, ut coacti fuerint Divionis magistratus a Genevensibus petere, obtinuerintque decem librarum millia, postquam tantundem Helvetii se Genevensi armamentario reddituros promiserant.

    De Alsatia nihil habemus certi: et conjuncturusne se sit cum rege Hungariae13 Gallasius14, an in Campaniam, quia ducatui Burgundiae satis a rege prospectum sit, iturus dubitatur.

    Classis regia progressa ad Stoechadas re nulla acta rediit; neque mirum, cum XII naves longas habeat haud amplius contra Hispanicas ejus generis XXXVI, quibus se aliae a duce Etrusco15 adjungant, quasi ex Senensi foedere16, ex quo et cohortes praebet, revera quod ipse ut alii principes Itali, statum praesentem Italiae moveri nolint. Navibus, quae rotundae dicuntur, validior Gallus: habet enim prope LX, cum Hispanus17 supra XIV non habeat: sed earum silente coelo, quod saepe in illo mari evenit, usus exiguus. Tum vero militum classis omnis regia plus sex mille non habet, quod ad terrestres conatus parum est.

    395

    Sperarunt per Petrum Mancinum18 exsulem multis ejusdem fortunae comitatum in regno Neapolitano aliquid movere Galli: sed ei quoque rei obviam iisse videtur regni ejus rector19, praeter eas, quas habet copias, ab Etrusco duce quater mille peditum auxilio adjutus. Postquam Galli diminutum ad sex millia exercitum multis laborantem incommodis in agrum Montisferrati et Pedemontanum retro duxere, Hispani agrorum compotes Gatinaram incendere, Fontanam cepere tridui oppugnatione, et alia manu Redibum in Mediolanensi ducatu. Auctum utriusque loci praesidium.

    Discordiae Gallos inter et Sabaudum20 non desinunt: neque occultae sunt, nuper etiam ad mutua vulnera progressis inter se militibus, dum morandi sedem in Pedemontanis quibusdam locis Galli sibi vindicant, Sabaudi negant.

    Ducis Parmensis21 copias Gallorum auxiliis, quae mari Genuensi venerant, nonnihil auctas in agro Placentino cecidit dux Hispanus Martinus Arrago22 quinque millia secum habens, Germanos maxime, castellumque Rotofredum periculo exemit. Neque vero armis tantum invalidus Parmensis, sed et pontificis23, cujus vasallus est, imperiis concutitur minantis ei certam excommunicationem, ni intra XXX diem armis absistat missa pari ad Doriam24, vicinum ejus atque hostem, denunciatione. Creduntur ambo Mutinensis25 exemplo bellum relicturi iis, qui potentiores sunt quam ut talibus territentur.

    Etiam marchioni Estraeo26 per amicitiae speciem cardinalis Barbarinus27 ostendit monitorium in regem Galliae paratum: et in cardinalium consessu adversus Riceliacum, ut pacis christianae turbatorem, declamatum constat, nimirum ab Hispanica, quae multum ibi potest, factione. Et extra ordinem jubilaeum publicavit pontifex pacis a Deo expetendae gratia. Pontificis, qui hic est, nuntius28, regis permissu ad cardinalem Hispanum29 misit de indutiis; ejus negotii eventum opperitur simulator morbi Zavaskius30, ut, si succedat, suas res apud Gallos simul et Anglos eandem opportunitatem exspectantes, promoveat.

    Video multa tentari in Poloni31 gratiam metuique, ne aliquando etiam apertius controversum nobis fiat jus regni. Ideoque ego, qui non nimium rigidus circa honoris ostentamenta esse solebam, cogor circumspicere atque observare singula.

    De Rohanii32 morbo, quem remittere intelligimus, quantaque ibi sint rerum

    396

    gerendarum impedimenta, scribit Marinus33, cujus res Tuae Sublimitati cordi esse non dubito.

    Ad comitem Licestrium34 rex Britanniarum35 nec minus ad Arundeliae comitem36 sua manu scripsit. Sperant inde aliquid e re sua Galli. Sed in postremo colloquio cum iis, quos rex Galliae ei negotio imposuit, Gallis foedus offerentibus, si jam nunc arma Angli sociare vellent, negavit ejus se rei potestatem habere Licestrius. Neque aliud quicquam Galli obtulere: quos miror etiam nunc sperare abiturum Ratisbonensem conventum sine electione romani regis37. Ajunt imperatorem38 ex majoris numeri sententia regem romanum non nisi consentientibus suffragiis fieri posse. Facile aliquos electorum39 rem prolataturos ad pacis tempus.

    Ego videor mihi videre cursuros certatim electores, ut sua studia imperatori ejusque filio cunctas terras per arma, insidentibus probent. Bavarus40 matrimonio et spe communium liberorum gravido jam uxoris utero adstringitur41: Saxo42 et Brandenburgicus43 per consiliarios Austriacis mancipatos arcanasque pactiones: ecclesiastici religionis studio. Et ne Trevirensis44 discrepet aut captivi suffragio disputatio oriri possit, alius surrogatum iri dicitur: idque inter capita consultationis fore juxta pacem Suedicam bellique in Gallos molimina et tributorum ordinationem.

    Landgravium45 fama spargit ab indutiis recessisse acceptis e Gallia L M scutatorum et cohortibus duabus.

    Plerique sic existimant patrem Iosephum46, in quem negotiorum maxima transmittit cardinalis, dum aulae Romanae gratiam et sibi purpuram quaerit, ea agere, quae et res sociorum et Galliae et ipsius cardinalis Riceliaci plurimum labefactent.

    Recentiores ab Italia literae nuntiant Afros praedones a Biserta et Tuneto exscensu in oram Neapolitanam facto, sine damno depulsos.

    Germanicae vero literae quanquam eae veteres magno ad nos ambitu veniunt, metuere nos jubent Colmariae, Montipellicardi, Schlestado. A Gotzio47 Paderbornam obsideri: venientes ad Gallasium septem peditum cohortes, unam draconariorum ad Norimbergam conspectas dici in itinere esse decem cohortes e Silesia, duo

    397

    militum e Westphalia millia, paulo plus a Saxone, quae se aut cum illo, aut cum rege Hungariae jungant. Hanoviam de indutiis pangendis laborare.

    In Anglia est jam Ponica48. Illud quoque non praeterierim, cum hic Galli exterique omnes fraudari se non tantum suetis regis liberalitatibus, sed et stipendiis debitis querantur, comitis interim Svarzenburgici49 Brandenburgicam aulam regentis libere honoraria ad diem persolvi.

    Haec postquam scripseram, redit ad me Hamilton50. De Hornio51 nihil spei, mutata omnia. Pecuniae, quam hic acceperat, post multa impendia restant Tiguri II M VIII C imperiales. Ea summa si suppleatur, ut fiant VI M imperialium, ait posse redimi supellectilem Horni52 bis tantum valentem, quae Ulmae53 est. Ipse dubitat hic cohortem, quae Heiburni54 fuit, ambire malit, an ad Tuam Sublimitatem proficisci. Putat principem Condaeum55 cum Valettae56 et ducis Bernhardi copiis imparem57 tamen hosti multum illis58 in partibus crescenti fore. Praeterea Vallis Telinae laboraturas res incursu hostilium copiarum, partim e Lindavia, partim e Tirolensi agro. Regem Hungariae ipsum ivisse ait Ratisbonam.

    Mitto Pebliczii59 literas de illo negotio loquentes, de quo jam per notas scripsi et Sprecheri60, ex quibus cognoscet Sublimitas Tua insidias, quae literis nostris fiunt.

    Rediit jam huc a Nivernensi peregrinatiuncula baro Scudamorius61, ordinarius Angliae legatus; venitque ad me et literas mihi Northumbrii comitis62 ostendit, ex quibus video Batavos piscatores coepisse subire jugum piscarii vectigalis. Pro ea mercede Angli eos a Dunquercanorum rapinis defendent. Ita introducuntur onera, quae paulatim in immensum exeunt.

    Deus, Excellentissime Domine, Tuam Sublimitatem resque ejus prosperet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    Hugo Grotius63.

    Lutetiae, 8/18 Septemb. 1636.

    Polonorum literae nos docent pacis negotio destinatum Zavaskium: Ratisbonensi conventui Ossolinskium64 in mandatis habentem, ut regis Hungariae

    398

    praesentationi faveat, ut pacis Germanicae adjutor sit et ut amicos sibi paret, per quos indutiae cum Suedis in pacem ex ipsorum commodo mutentur.

    Rex secum habet in Picardia ferme XLV M milites.

    Fratri regio adest Lafortius65, comiti Suessionensi Castilionaeus66. Et hic alchimista gloriosus Boismaillaeus67 nomine, cum rege et cardinali multa collocutus auri, si credimus, tam properus opifex, ut septenis diebus CC M scutatorum facile sit daturus, egregium rebus egenis subsidium. Patior facile regem, nequid ei prodesse potest, hac fama frui.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 264; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 241. Beantw. tesamen met nos. 2721, 2734, 2744 en 2757 d. no. 2802.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - De Richelieu.
    4 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    5 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    6 - Urbain de Maillé, markies van Brezé; vgl. no. 2734, p. 356 en n. 7 aldaar.
    7 - Charles de La Porte, markies van La Meilleray; zie no. 2734, p. 357 en n. 1 aldaar. Vgl. ook no. 2757, p. 387.
    8 - De uitgave der Epist. heeft abusievelijk ‘avaritiae’.
    9 - Maria de Medici; zij hield verblijf in de Spaanse Nederlanden.
    10 - De uitgave der Epist. heeft - foutief - ‘posset’.
    11 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    12 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    13 - Ferdinand, zoon van Ferdinand II en later - 15 februari 1637 - als Ferdinand III diens opvolger.
    14 - Matthias, graaf Gallas, als generaal-majoor in dienst van de keizer.
    15 - Ferdinando II de Medici, groothertog van Toscane.
    16 - De uitgave der Epist. heeft ‘odore’!
    17 - Philips IV.
    18 - Niet geïdentificeerd.
    19 - Manuel de Guzmán, graaf van Monterey.
    20 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    21 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    22 - Don Martin de Aragon y Alagon, Spaans generaal van de artillerie, later van de cavalerie in Milaan († 1639).
    23 - Urbanus VIII.
    24 - Gian Andrea Doria, prins van Melfi; vgl. VI no. 2323, p. 296 en n. 10 aldaar.
    25 - Francesco d'Este, hertog van Modena.
    26 - François Annibal, markies van Coeuvres, hertog van Estrées.
    27 - Francesco, kardinaal Barberini, neef van paus Urbanus VIII.
    28 - Giorgio Bolognetti.
    29 - Don Fernando; zie IV, p. 412 n. 11.
    30 - De Poolse gezant Johan Zawadski; van diens werkelijke of voorgewende ziekte is in voorgaande brieven bij herhaling sprake.
    31 - Wladislas VII (IV).
    32 - Henri, hertog van Rohan, luitenant-generaal van het Franse leger in Graubünden en de Veltlin.
    33 - Carlo Marini (Charles Marin); zie over hem V, p. 436 n. 4. Grotius stond in regelmatige briefwisseling met hem.
    34 - De extra-ordinarius Engelse gezant in Parijs Robert Sidney, graaf van Leicester.
    35 - Karel I.
    36 - Thomas Howard, graaf van Arundel; zie V, p. 318 n. 12.
    37 - Op 30 december werd Ferdinand, zoon van keizer Ferdinand II, tot rooms koning gekroond; zie VI, p. 140 n. 7.
    38 - Ferdinand II.
    39 - Zie voor de namen van de keurvorsten VI, p. 381 n. 13.
    40 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    41 - Maria Anna, dochter van Ferdinand II, met wie Maximiliaan in tweede echt gehuwd was, schonk op 31 oktober 1636 het leven aan een zoon, Ferdinand.
    42 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    43 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    44 - Philipp Christoph von Sötern, aartsbisschop-keurvorst van Trier; zie no. 2757, p. 389 n. 1.
    45 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    46 - De bekende gunsteling van De Richelieu, François Leclerc du Tremblay; zie V, p. 16 n. 6.
    47 - Johann, graaf van Götz; zie no. 2685, p. 281 n. 7.
    48 - Tobias von Ponikau, raad en gezant van Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    49 - Adam, graaf van Schwartzenberg; zie III, p. 225 n. 5.
    50 - Hugh Hamilton; zie no. 2734, p. 359 n. 4. De naam staat in de tekst in cijfercode: 57.27.61.55.60.68.73.78.
    51 - De Zweedse maarschalk Gustaf Karlsson Horn. Hij was bij Nördlingen in september 1634 in gevangenschap geraakt en het gerucht ging, dat hij was ontsnapt en weer gegrepen. Vgl. no. 2693, p. 294 n. 2. De woorden ‘De Hornio’ staan in cijfercode: 53.72. 14.73.66.78.79.59.266.
    52 - De naam staat in cijfer: 14.17.66.78.55.112.
    53 - De naam staat in cijfercode: 48.6(i.p.v. 7).30.98.
    54 - Sir John Hepburn; zie over hem no. 2620, p. 185 n. 1.
    55 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    56 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    57 - De uitgave der Epist. heeft de lezing ‘impares’.
    58 - De uitgave der Epist. heeft abusievelijk ‘illas’.
    59 - Georg Johann Peblicz; zie over hem VI no. 2323, p. 298 n. 3.
    60 - Fortunatus Sprecher von Bernegg; zie IV, p. 138 n. 9.
    61 - De ordinarius Engelse ambassadeur in Parijs burggraaf John Scudamore.
    62 - Algernon Percy, graaf van Northumberland; zie no. 2710, p. 321 n. 7.
    63 - Onderschrift en naam ontbreken in de editie der Epist.
    64 - Jerzy (Georg) Ossolinsky; zie no. 2760, p. 392 n. 13.
    65 - Jacques Nompar de Caumont, hertog van La Force.
    66 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    67 - Een zekere Dubois Maillé of Mailly, wiens eigenlijke naam Pigard of Girard was. Op 4 december 1636 werd hij als bedrieger ontmaskerd en gevangen gezet; op 25 juni 1637 is hij terechtgesteld.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]