Excellentissime atque illustrissime domine,
Annum, quem hic inchoamus, felicem ac fortunatum precor regno, reginae2 tuaeque imprimis Sublimitati.
Fuit apud me baro Rortaeus3, quem antehac videram nunquam. Ex ejus sermonibus haud dubie imperatis cognovi sollicitam esse hanc aulam, ne Suedia sine se pacem faciat. Ego dixi ejus regni rectores4 optimae esse fidei et staturos conventis. Neque tamen deesse illis, quae conquererentur, indutias a Gallia sine ipsorum consensu non semel factas ultra tempus foedere praefinitum. Omnem Suedici nominis reverentiam interfectam apud exercitum et urbes, quae ducis Vinariensis5 fuere: laborem nostrum, ut, quod dux Vinariensis pro libertate mareschalli Hornii6 fieri voluerat, impleretur, irritum esse hactenus. Quid ex his omnibus futurum sit, quomodo haec accepturi qui nunc conveniunt regni ordines, me nescire neque mala augurari velle.
Venit jam huc Mazarinus omnium Romanorum cardinali Riceliaco carissimus, tum ut tollat quae cum Romana aula controversa hic inciderunt, tum ut tentet pacis vias inter reges7.
Venit etiam, sed adhuc ignotus in hac urbe est, legatus Polonicus8, qui in Angliam ivisse falso rumore dictus fuerat.
De Salza intelligimus fuisse tacitas conventiones, ut urbs circa hoc tempus dederetur, quod jam factum arbitror. De indutiis Pedemontanis agi scio; an factae sint, non dixerim.
Windebanckius9, qui ab rege Angliae huc venerat, a Chavigniaco10 ad principem
14
electorem11 adductus est tradiditque ei obseratas regis et reginae Angliae literas locutusque cum eo est sermone Gallico conscio Chavigniaco.In Anglia arma parantur, in Scotos an in Gallos ambiguis conjecturis. Certe multi Gallorum metuunt, ne, si irritetur ultra rex Angliae, aliquid inde auxilii adveniat nondum bene exstinctis seditionibus. Et negant Angli se de foedere acturos nisi liberato electore.
Nassavio comiti12, qui huc missus a principe Arausionensi fuerat, ut rex mittere velit aliquem ad solemnia baptismi in filiolo principis nuper nato13 peragenda, hoc ipsum officium pro se fungendum rex mandat.
Rex in literis ad Erlachium14, Brissaci urbem suam vocat. Qui res Hassicas hic agunt15 ajunt landgraviam16 Suedis magis quam Gallis confidere neque libenter cum his acturam, nisi et illos sibi pactis devinctos habeat. Praeterea Gallos in foedere facto antehac17 mutasse quaedam, non tam circa rem quam circa verba; nam cum ante scriptum esset, regem ipsi auxilio futurum, ut maneret in imperio religio quam Cassellensis domus profitetur, perscriptum nunc, ne protestantium religionem ipsa in suis terris admittere cogeretur.
Sunt Brissaci legati ducum Vinariensium18 ob res privatas. Ossenvillius19 ibidem cum pecunia adhuc exspectatur.
Sunt in agro Tirolensi equites bis mille, mille pedites ex Italia utrique, pars ejus exercitus, qui in Alsatiam est destinatus. Misere eodem Rhaeti20 ad instauranda foedera. Ne restituantur qui in Valle Telina facti sunt exsules, intercedit animose Curiensis antistes21.
Apud Helvetios video crescere animos parti Hispanicae; eis vero, qui Gallis foederati sunt, Gallos magis magisque suspectos fieri, adjiciturque detecta Gallorum consilia contra Genevae libertatem.
Deum iterum rogo, Excellentissime et illustrissime domine, curas Sublimitatis tuae ut prosperet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae 922 Ianuarii anni 1640 ex calendario novo, qui ex veteri annum praeteritum claudit.
D. Spiringius23 praeceptum se nunc habere dicit, ut mihi reliqua solvat, pecunias habere se negat; nuper cum pecunias haberet, praeceptum habere se negabat. Ex Batavis pecuniae plus, quantum prospicio, in posterum habiturae sunt difficultatis, moras certe longas. Rogo igitur, placeat Sublimitati tuae ut quod nunc mihi debetur, ex eo accipiam, quod apud Heufdium24 restat, cetera posthac e pecunia Gallica aut alio certo reditu, ut
15
animo securiore agere possim non ea tantum, quae legatio desiderat, sed et ea, quae ad gloriam pertinent Suedici nominis.Intelligimus Coningsmarckium25 esse ad Corbiam, Glenii26 militis cohortem in Ringavia, mille homines Magontiaci, hiberna in Franconia, partem aliquam in superiore Palatinatu et Wirtembergico, Longavillano27 arcem captam Eberburgum, Mosellae ripam ab hostibus valide teneri, ab Hispania missos duos milliones cum semisse in Flandriam, contra inde militem mitti in Hispaniam; Viennae laborari, ut Turca alio quam in illas partes incumbat. Salza quin dedita sit, non dubitatur. Mittuntur cohortes quaedam ad Longavillanum. Rixa gravis fuisse dicitur inter Gallos et Germanos.
Rex parlamento Rotomagensi curiae subsidiorum ibidem et mensae finantiarum functiones suas interdixit. Ius redditur per cancellarium28 et delegatos aliquos.
Idem rex a clericis regni sui tres milliones exigit.
Pontifex cardinali29 offert legationem a latere in sex menses, sed cardinalis eam vult longiorem.
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.