Illustrissime domine,
Ut gratissimis mihi literis Excellentiae vestrae scriptis 19 Martii2 respondeam, electorem3 obligatum, ne e Gallia exeat nisi volente rege Galliae sine alia temporis praefinitione, constat. Quid ultra actum sit, nobis non patet et dicitur id in Anglia minus probari. Dixi comiti Licestrio4, si norim, quid regi Britanniae et electori ipsi placeat a me fieri pro bono electoris domusque Palatinae, facturum me id sedulo et hic et literis in Suediam mittendis. Caeterum videntur mihi et ipse elector et comes Licestrius clam5 nos res suas agere malle. Quod si possunt foedus aliquod cum Gallia facere, quo fortuna Palatinae domus resurgat, gaudebo; puto gavisuram et Suediam.
Multi adhuc hic sermones sunt de induciis longis, quibus durantibus annuae pecuniae
174
dandae sint6 dejectis principibus. Ginettius7, pontificis legatus, abiturum se Colonia minatur, nisi ante Aprilis exitum adsint legati alii. Ea de causa Mazarinum, qui, ut puto, Massiliae futurus est episcopus8, monuit cardinalis Riceliacus, ut se itineri paret.Ego per Italiam inducias9 facilius fieri posse arbitror et sermones ibi sunt de sponsalibus binis, filiae majoris Sabaudicae10 cum cardinali Sabaudo patruo11, minoris12 vero cum patrueli, principis Thomae filio13.
Quae in Palatinatu inferiore Galli tenent et electori possent reddere, ea neque multa neque magna sunt et forte parum eorum jam amiserint. Baccherachi enim arcem obsidere audimus. Bavarus14 autem dicitur inducias quam malle nimirum, ut quae tenet teneat. Dicitur etiam minus probare foedus illud15, quod inter tres stirpes Austriacas factum fuit.
Quod ex Anglia parum speret Excellentia vestra pro principe electore, valde mihi dolet nihilque malim quam et in parlamento bona sumi consilia et cum Scotis rem feliciter componi ita tamen, ut ne nimium spernatur regis auctoritas, necessaria ad continendam trium regnorum16 compagem. Sed Veladam17 metuo et quae cudi18 dicuntur inter Angliae principem19 et Hispani filiam20 nuptiae. Tum vero Anglorum cum Danis conglutinatio et tam horum quam illorum dissidia cum Batavis nihil boni portendunt.
Narrationem regis Daniae21 de iis, quae cum Batavis acta sunt, legi, aculeatam sane et animi non admodum in Batavos benigni indicem. Edictum22 vero Batavorum, quo navigatio trans fretum Danicum prohibetur, animosum satis est. Sed nescio, an hos animos ferant tempora. Si Suedis et Batavis cum uno Dano esset negotium, aegre illius freti claustra retineret. Saxonem23, Brandenburgicum24, Luneburgicum25, quorum praecipue terrae belli mala aut sentiunt aut metuunt, cupidos esse pacis et dicitur et credibile est. Eadem credo esse vota Suedorum populi exhausti tam diuturno bello crebrisque praeliis. Sed pax haberi bona possit an non possit, pendebit ab armorum successibus.
175
Mitto quod dux Carolus26 ei respondit quam uxorem27 amplius agnoscere recusat, quare nec injuriam patitur, quod aufertur ei Lotharingia. Nullum enim in dote jus habet, qui se maritum negat28. Et quod de Salica lege29 fingunt, novum commentum est contra perpetuos in Austrasia mores.
Et princeps Casimirus30 et legatus Polonicus31, non video, quomodo tuto ire Hamburgum possint nisi per Batavos. Sed subsistere eos ibi non erit opus. Legatus Polonicus etiam Angliae videndae desiderio se teneri dicebat.
Poloniae imminere Turcam32 etiam Italorum multi judicant.
Magnus hic datur exercitus Millereio33 et ad Mezeriam commeatuum ingens copia fertur, unde judicare licet quam ad partem futurum sit bellum.
Damnatus est a parlamento liber adversus cardinalem scriptus de Vitando schismate34 et novae censurae subjicitur censura ante annum lata adversus Libertates ecclesiae Gallicanae35.
Hispani et caesariani apud Helvetios laborant, ut iter et commeatus ab ipsis habeant pro exercitu36, qui in Tiroli fit, et illo ad Constantiam; apud Argentoratenses vero ut paci Pragensi37 se addant, quae civitas ut et Francofurtensis adhuc satis mediam se servat. Franconia et Thuringia plenae sunt milite caesariano, Saxonico, Bavarico.
Neapoli multi nobiles rei fiunt; Pozzola38 autem, qui principem Senzae39 Roma abduxit40, cohortem habet CCCC hominum et in eam etiam ob crimina proscriptos allegere41 permittitur, quae omnia mire urunt pontificem coguntque eum, ut Gallis se reconciliet.
Urget Hispanicus Mediolani praefectus42 principem Thomam, ut portarum urbis Taurinorum una Hispanis detur custodienda et ut quamprimum in apertum producantur copiae. At cardinalis Sabaudus non dari sibi pecunias, unde Nicaeae praesidium alat,
176
conqueritur. Operam dant Hispani, ut ei satisfaciant: Calabriam muniunt contra Turcam; Casali inhiant.Rhaeti Oeniponte nihil obtinent. Iubentur ante omnia restituere in integrum capucinis in Engadina inferiori, ubi eorum domus, altaria, campanae fractae fuerunt. Id si fecerint, multa illis promittuntur. De protestantibus autem in Vallem Telinam restituendis nemo est, qui mutiat43. Ita dispari fato ibi res aguntur.
Honor a rege major habebitur principi electori quam habitus fuit principi Casimiro. Ministrabunt ei magister domus et officiales regii; accumbet solus, nisi quos ad se vocet.
Est hic Crasegius44 ad repetendam45 fratrum46 nomine haereditatem ducis Bernhardi47. Habet princeps elector familiam hominum LXXX. Rex in eum impendet in dies MD florenos. In Comitatum Burgundiae irruptio quaedam a Gallis facta est.
In Italia Leganesius habet in aperto novem millia militum, Harcurtius48 sex ferme millia, sed supplementum exspectat.
Nobilitas superioris Alsatiae et qui in episcopatu sunt Argentoratensi juramentum regi dixere.
Ad finem Rhaeticum accesserunt a Tiroli homines mille et quadringenti. Veneti coeperunt ad eundem finem copias aliquas49 colligere ad sui tutelam.
Deus christianum orbem restituat in meliorem statum idemque Excellentiae vestrae semper faveat.
Excellentiae vestrae observantia perpetua devinctissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 31 Martii 1640.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Hag. 9 Ap. st. n. 1640. mp.