Excellentissime atque illustrissime domine,
Principi electori2 dixi duas esse vias, per quas ipsi consuli possit: si nobiscum in belli societatem veniat rex Angliae, promittant vero et Suedia et Gallia se pacem nisi ipso restituto non facturos; aut si tantam pecuniam ipsi det Angliae rex, unde exercitum bonum sibi comparare et captis urbibus ipse sibi bonam pacem facere possit. Prius illud vix sperare audet. In posterius laborabit habens hominem3 in Anglia, qui id agat. Quod si vel hoc obtinet, Gallia, ut puto, et ipsa non deerit adjuvando principi, qui sua comitate omnibus hic se facit amabilem.
Verum de Anglicis rebus ego quid judicare debeam, nescio. Scoti acrius accensi dicuntur deprehensa conjuratione adversus novi foederis principes. Ad parlamentum venient ex tertio ordine homines populares magis quam regii aut episcopales; multis eorum suspectae erunt geminae quae cum Hispano cudi dicuntur nuptiae4. Batavi conjunctionem illam regis Angliae cum Dano timent; Gallia quoque non omnino ab ea parte secura est.
Quid mihi faciendum sit in negotio ducum Vinariensium5, mandata exspectabo.
In Batavis bini futuri videntur exercitus, quorum alterum augebit miles ille, quem illis in regionibus novum rex conscripsit.
Ad Longavillanum6 mitti dicuntur hinc sex millia. Plurimum autem ejus res promovebit foedus illud cum landgravia7, quod omni ex parte consummatum rex ipse mihi significavit et post regem is, qui landgraviae res hic curat8, praeterea aliorum ex Hollandia literae.
Ad Bajonam mari venisse exercitum Hispanicum certum est. Proficiscitur eo princeps Condaeus9 ut limitem defendat.
In Italia, ut intellexi ex viro nobili10, quem huc misit vidua Sabaudica11, Leganesius12 ferme XII millia in aperto habet. Galli istis pares non sunt, supplementa exspectant.
207
Chivassio periclitanti subvenit omnium exundatio. Plane iter Casale versus quaerunt Hispani.In comitatum Burgundiae incurret Villaregius13; Castilionaeus14 exercitum habebit, in quo erit externus equitatus paucis demtis. Modicum etiam exercitum habebit comes Guichius15, quem, si opus sit, cum magno exercitu, qui Milleraeo16 datur, possit conjungere. Helvetii caesarianis nihil aliud quam alimenta pro pretio concessere. Missum17 a principibus Sabaudis18 pro legato non habuere. De ceteris rebus deliberatio a conventu ad civitates relata est.
Pontifex contumax adversum reges19 manet hactenus. De morte sultani20 nihil habemus certi.
Incipiunt Galli principem Palatinum interdum appellare electorem, quanquam a rege missi quidam nuper cum Bavaricis collocuti dicuntur.
Piccolominius21 princeps Melphitanus factus ab Hispano est, fratre ejus22 archiepiscopatum Senensem obtinente beneficio imperatoris23.
Comes Licestrius24 nullas regi egit gratias pro Palatini libertate. Videtur id, quod actum est, Angliae displicere. Ait autem idem comes nullam cognationem regi Britanniae tanti fore, ut ob eam pacem exuat.
Nobilis ille Sabaudus, de quo dixi modo, affirmavit mihi spem esse controversias, quae sunt inter viduam Sabaudicam et inter principes ducis25 patruos, posse componi.
Milleraei copiae sunt apud Suessionem et Noviodunum coeunt; Bingam periculo exemit Guebrianus26. A Baccheraco discessisse Hispanos audimus. Bavarus27 Mercium28 ad se vocavit. Sex naves plenae commeatibus Brissacum advenere.
Constantia urbs praesidium abnuere dicitur. Rhotomagi vetus arx reparatur et porta fit nova, per quam miles regius in urbem immitti semper possit. Longavillanus Francofurtum misit paratumque se ostendit reddere eas merces, quas Colonia Francofurtum venientes Vinarienses milites in itinere diripuerant. Ver procedens plura scribendi materiam nobis suggeret.
Interim Deum precor, Excellentissime et illustrissime domine, ut Sublimitatem tuam diu incolumem florentemque praestet.
Sublimitatis Tuae cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 4/14 Aprilis anni 1640.
Scribunt alii Hispanum in Italia habere XII millia peditum, sex equitum.
Audimus a militibus, qui Erfurti sunt, invectos commeatus in arcem Mansfeldiam.
Angli vi barbarorum expulsi sunt insula quadam Americae objacente, cui nomen nova Anglia.
208
Cardinalis Hispanus principem Casimirum29 sibi dextrum locavit.
Castilionaeus ad Catalaunum suum militem contrahit. Brezaeus30 classi in Oceano praeerit.
De landgravia dubitari video, sitne suo nomine reditura in bellum, an suum militem commodatura Longavillano.
Dux Carolus31 ad Mosellam scribit militem. Windebanckius32 in Angliam abiit. Ossenvillum33 rex vicarium praefectum fecit Brissaci vicinorumque oppidorum inconsulto et aegre id ferente Erlachio34.
Hispani in Belgicis partibus dicuntur habituri quatuor exercitus, qui omnes faciant quadraginta peditum, decem equitum millia.
Quarto mensis hujus ex novo Calendario magnus fuit terrae motus in omnibus ad Mosam locis35.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.