224
Excellentissime atque illustrissime domine,
Exercitus ubique parantur, ut novi nobis aliquid parturiant.
Vidi librum illum nuper a parlamento damnatum, nunc et episcopali notatum censura, qui nomen praefert Optati Galli2. Accusatur ibi cardinalis velut schisma moliens contra sedem romanam, cujus ipse caput sit futurus sub patriarchae titulo. Argumento afferuntur liber editus, qui libertates ecclesiae Gallicanae continet3, leges regis super rebus nuptialibus, exactio pecuniarum ab episcopis, dissidia politica cum pontifice. Multa sunt in eo libro virulenta non contra cardinalem tantum, sed et contra cancellarium Franciae4 et Bulionium5 haud dubie ad tentandos vulgi animos. Itaque diligenter et merito impeditur ejus lectio.
Nuntio pontificio6 nuper, cum in ecclesiam venisset hujus urbis cathedralem, tria acciderunt ingrata: nam et de sede episcopali, quam occupaverat, dejectus et fratre regio7 forte eodem ingresso ablatus ei pulvillus neque facta apud eum suffitia; episcoporum nemo eum accedit.
Galli quae cum electore8 agunt celare nos videntur. In instrumento, cui subscripsit in carcere, quo profitetur sibi in animo non fuisse ducem se facere exercitus Vinariensis invito rege non passi sunt adjici: ac foederatorum. Ostendi ego comiti Licestrio9, scripsi quoque ea de re in Angliam et ad reginam Bohemiae10, si rex Angliae velit se nobis adjungere, jam brevi pacem nos habituros bonam; ipsi multum obventurum gloriae nullo aut levi sumptu. Comes Licestrius interdum sic loquitur - variat enim sermonem - quasi spes aliqua ejus rei esset, si prius conveniret de belli proposito, quod putabat esse debere restitutionem vi dejectorum. Sed Pomeraniam ut domino destitutam relinquendam regno Suediae; posse enim id fieri neque inique, si modo maneret Pomerania feudum imperii neque inutiliter, cum protestantes in conventibus publicis per id habituri sint auxilium validae sententiae, et, si quae pace convenient ab imperatore non praestentur, paratos ultores; a quibus metus ingens futurum sit pacis firmamentum.
Leganesius11 Casale obsidet capto, ut dicitur, Rusciniano. Galli ea re non multum moventur, nam et Mantuanam12, cujus est id oppidum, sciunt a suis rebus aversam et Italorum principum magis interesse, ne in illis partibus nimium invalescat Hispanus quam Galliae, cui satis est claustra tenere Alpium, facile oppida alia interius sita sibi capturae, ubi res digna fuerit magno exercitu et paratae societates.
Arx Taurinorum adhuc servatur praesidio militum bis mille. Harcurtius13 ad Chivassium esse dicitur et opperiri supplementa.
225
Exspectat novum militem et Longavillanus14, cujus res multum invalescent ex societate Hassica15.
A Lunenburgico16 et Infrasaxonicis si obtineri poterit, ne tributis aut itinere caesarianos juvent, Germania prope omnis in possessione nostra sociorumque erit. Franconia et Bavarus17 Bannerium18 timent. Nassavius19 et arcem Mansfeldiam exemisse periculo et Gildehasii20 quasdam copias disjecisse dicitur; Bingenhemium a Longavillano captum. Favebunt nobis et motus nondum deferventes Leodiensium contra Coloniensem episcopum21.
Ossenvillius22 Brissacum it habitatum, quem sibi velut observatorem addi dolebit Erlachius23.
De sultano24 et rebus Turcicis incerti adhuc haeremus.
Magni est momenti Batavorum cum Danis controversia, sed video trahi de industria consultationes super legatione in Suediam25 et princeps Arausionensis quaerit vias transactionis, per quas et Danum sibi obliget et Batavos, quos non nimis divites esse ipse sua putat referre, aliquid injungat sumptuum.
Deus, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae det prospera omnia, in quo voto etiam Suediae salus comprehenditur.
Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
H. Grotius.
Lutetiae, 11/21 Aprilis 1640.
Dux Anguiani26, principis Condaei27 maximus natu filius, permissu cardinalis procatur filiam Brezaei28. Desiderat vero princeps Condaeus, ut et filia sua29 filio Brezaei30 nubat, in quo cunctatur cardinalis.
Chaunius31 et Castilionaeus32 exercitui eidem qui nunc ad Ambianum coit, praeerunt alternis diebus. Milleraeus33, qui maximum exercitum ad Feram et Noviodunum contrahit, septem sub se habebit principes, inter eos et ducem, quem dixi, Anguianum. Alius Guichii34 exercitus ad Retelam in Campania convenit.
Mazarinus Coloniam abit.
Hostes ad Casale sunt vicies mille. Harcurtius ejus numeri ferme dimidium habet. Et rex et cardinalis mense Majo ibunt ad limitem.
226
Villaregius35 in Comitatu copias habebit. Halerius36 ad Bingam it cum quinque millibus. Dicitur duci Anguiano dari praefecturam Languedociae Schombergio37, qui eam nunc obit, in aula refrigerato.
Nothaftus38, qui nomine imperatoris Argentorati est, laborat, ut Durlachium et Badensem39 ad partes caesaris pertrahat.
Tanta fuit vis ejus terrae motus, qui evenit ante pascha40, ut et vallum terrenum Theodonisvillae et muri Lutzenburgi disjecti sint.
Hatzfeldius41 ad Visurgim ducere dicitur XX hominum millia.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.