eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4742. 1640 juli 21. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Princeps elector2 nunc apud regem est Ambiani; rex enim post deliberationem aliquam significaverat non ingratum fore ipsius adventum. Non video tamen, quid ibi in rebus suis proficere possit non magis sane quam in Anglia, si, ut videtur, bellum in Scotos procedit; quod tamen vitari posse non iniquis conditionibus sperat illustrissimus comes Licestrius3, nisi mali consilii aliquid in Scotia lateat libertatis et religionis nominibus velatum. Valde mihi placet monitum Excellentiae vestrae, ne princeps elector regi Britanniae plenam faciat de rebus Palatinae domus constituendi facultatem. Itaque non desinam id ipsum suggerere, ubi huc princeps redierit. Multum plane et hujus principis et Galliae ipsius, non parum etiam Luneburgici et Hassicae4 refert, quid de federe cum Gallia constituturi sint Suediae rectores5. Galli quo speciosius rem trahant, quicquid Palatinus proponit, id rejiciunt, primum in Angliam, deinde in consultationem cum federatis. Quid autem in ejus negotio acturi sint ab Anglia et Dania legati6, spero non ita arcanum fore, quin aliquid odorentur nares sagaces.

    Pro certo haberi debet non diu substituros in Franconia nostros et hostium exercitus. Unde enim victus tot hominum millibus aut tot equis pabula? Tamen adhuc haerere in illis locis fama hic est Suedos apud Eisenachum et Vachium, socios eorum ad Fuldam et Hirschfeldum, Longavillanum ipsum7 in Hassia ad Grimbergam, qui caesis caesarianorum trecentis ad Gelnhusium multas res necessarias a Francofurto sibi advehi jusserit addito trium millium praesidio. Caesariani autem ad Neustadium et Coningshovium se tenere dicuntur multis suorum amissis ad Salfeldium. Caeterum Hatzfeldius8 sex millium ductor, transgressus Rhenum primum, inde Mosellam, cardinali Hispano auxilia adducturus sit, an substiturus in Montanis et Iuliaci locis atque inde inferiorem Saxoniam tributis oppressurus, incertum habetur. Rebus autem Galliae non sane prospere evenit,

    398

    quod audimus pacem inter Leodienses et ipsorum principem electorem Coloniensem9 confectam esse et publicatam.

    Iudicant Galli non satis perseverantiae fuisse Batavis neque ad Ledam neque in Hulstano agro. Et si quidam Hulstae processisset obsidio, poterat id Gallis magno esse usui. Nunc quicquid aggressurus est princeps Arausionensis meliore anni parte elapsa haud magnum id aut valde hosti metuendum videtur. Videbimus an mari melior sit futura Batavorum fortuna.

    Cataloniae motus a Gallis Batavisque nimium neglectos sanavit rex Hispaniae criminum indulgentia et promisso immunes eos a milite fore.

    Videtur controversia Batavorum cum Danis ad aliquas pactiones ire valde nolentibus id, ut video10, Dantiscanis, qui metuunt, ne eo modo reges firmiorem indies possessionem adipiscantur intendendi suo arbitrio vectigalia cum malo mercaturae.

    Incendium illud Stockholmiae, spero, lucem magnam et res meliores Suediae portendet. Solent enim plerumque incensa in melius restitui.

    11 mensis hujus Leganesius11 antequam a Pinerolo supplementa et alia necessaria ad castra pervenirent, oppugnanda castra censuit fecitque id triplici agmine, ipse ex monte trans Padum jactu machinarum castra vexans eodemque tempore erupit princeps Thomas12 cum sex millibus peditum, equitibus septingentis. Leganesii exercitus erat ingens et initio satis felix, nam et munimenta castrorum Gallicorum perrupit et castella duo cepit. Sed tracta a vespere in noctem multam pugna Gallis tempus se colligendi et animos dedit, ita ut mulos trecentos plaustraque bubus tracta ceperint, lintres autem in amne depresserint, in quibus omnibus erat farina, pulvis bellicus et sal. Ajunt Galli hostium periisse quatuor millia; suorum paucos, sed egregios. Dum pugnatur nongenti hostium in urbem penetrarunt oneri magis futuri quam auxilio non secutis commeatibus. Vicecomes Turenae13 sub id tempus ad Rivolam visus est cum supplemento octo millium, carris quingentis. Ii si jam ad castra Gallorum pervenerunt, quod nescimus, bene se res habet. Nam fame ibi interierunt mille quingenti. Harcurtius14 per undecim dies sola quam ex arce habebat farina fabacea pastus est, ob id in publico prandens coenansque, ne communibus malis exemptus crederetur interim et vino abstinens, quod militibus dispartiebat.

    Sicut illi successus a victus copia pendent, ita et obsidio urbis Atrebatum. Nam et ibi hostis desperans castrorum oppugnationem, spem omnem posuit in commeatibus intercipiendis; ob id primum montem Eligii cepit ab urbe non longe et turrem quandam diruit, quae pro specula Gallis erat; deinde de exercitu suo, qui est XX millium peditatus, XII millium equitatus, sex millia peditum, equitum tria ad Aubiniacum posuit, quae est a Dorlano, ubi horreum est Gallorum, non nimis longe; iter praeterea, per quod nuper advecti sunt commeatus Gallici, rupit fossis impedivitque concaedibus. Rex eo itinere corrupto, alio per Corbiam nempe et Anchoram ab eodem Dorlano ad castra sperat mitti posse commeatus cum praesidio XII millibus, quibus alia millia XII e castris itura sint obviam, commeatus ferentur carris DCCC. In singulis erit auriga armatus baculo igniario et furca ferrata, miles cum armis et fossor. Si et Taurinorum et Atrebatum urbe potientur Galli, magnas flabunt glorias: de pace ne per somnum quidem cogitabunt. Cardinalis Hispanus ipse cum exercitu est inter Atrebatum urbem et Anchoram facitque vias omnes Gallis invias. Obsessores interni ad vallum exterius urbis pervenere et cum exigua manu tribusque machinis Sanciacum verberat Halerius15.

    399

    Persam16 audimus mortuum septenni successore, classem autem magnam a Constantinopoli ad Pontum Euxinum navigare.

    Archiepiscopus Burdegalensis17 cum Galliae navibus longis est apud Stoechadas.

    Deus det quae in universum sunt optima sospitetque Excellentiam vestram.

    Excellentiae vestrae perpetua observantia devinctus
    H. Grotius

    Lutetiae, 21 Iulii 1640.

    Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 633. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Karl Ludwig van de Palts.
    3 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extra-ordinarius Engels gezant in Parijs.
    4 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg, en Amalie Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin-regentes van Hessen-Kassel.
    5 - Zie voor hun namen no. 4461, n. 3. Het verdrag tussen Zweden en Frankrijk werd in juni 1641 verlengd; zie Du Mont, Corps Dipl. t. VI. I, p. 207-209.
    6 - Voor Engeland zou naar de rijksdag te Regensburg gaan: Thomas Roe; voor Denemarken: Christoffer von der Lippe.
    7 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    8 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen, veldmaarschalk in keizerlijke dienst.
    9 - Ferdinand van Beieren, keurvorst-aartsbisschop van Keulen en prins-bisschop van Luik. Zie voor het verdrag van Tongeren (26 april 1640) no. 4659, n. 4.
    10 - Vgl. de brief van Jaski, no. 4701, en Grotius' antwoord, no. 4744.
    11 - Diego Mexía Felípez de Guzmán, markies van Leganés, Spaans goeverneur van Milaan. Zie voor de navolgende berichten ook Gazette 1640 no. 88, p. 451 [ = 471]-472, dd. 19 juli 1640.
    12 - Tommaso Francesco van Savoye.
    13 - Henri de La Tour d'Auvergne, burggraaf van Turenne.
    14 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    15 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    16 - Safi I. Hij werd in 1642 vermoord en opgevolgd door zijn zoon Abbas II. Het gerucht van zijn dood was gepubliceerd in de Gazette 1640, no. 90, p. 477 dd. 21 juli.
    17 - Henri II Sourdis d'Escoubleau, aartsbisschop van Bordeaux.