Mi frater,
Miror, unde originem culpa habeat, sed video res meas Amstelodami non qua deberent fide tractari. Heri quidam meorum fuit apud librarium Pellaeum2, ad quem multa a Blaviis3 advenerant. Explicationis Decalogi4 nullum exemplar. Dicebat Pellaeus intellexisse se me ea nolle huc mitti. Quo nihil falsius. Flaccus5 ille nondum advenit; ubi advenerit, quid futurum sit, nescio. Interim amicis satisfacere nequeo. Rogo in haec omnia inquiras et cur mea in rebus meis praecepta nihil valeant.
Taurinorum urbe exiere Hispani. Princeps Thomas6 in libertate est. Quibus conditionibus haec res confecta sit, nondum scimus.
Valet rex, regina et filii duo7
Tuus vere fraterno animo
H. Grotius.
Lutetiae, 29 Septembris 1640.
Maraisii liber8 rogo quamprimum mittatur ad Treselium9.
Catalani rursus in motu esse dicuntur.
Ex urbe Taurinorum qui exiere, ad octo fuere millia. Princeps Thomas Eporediae est apud viduam10.