Frater optime,
Proxima vice2 respondi ad ea, quae de Corcelio3 et editione Amstelodamensi4 scripseras, et quatenus in ea jam processum sit, indicavi. Nunc hoc addam me in isto negotio nihil amplius posse, quam praestiti antehac; neque aliam scire causam, cur Annotationes ad Decalogum5 nondum pervenerint Parisios, quam quod priores duo anonymi6 diu ante postremum illuc missi sunt; neque mirum esse, quod quae mari mittantur tam tarde in manus veniant, cum tua e Galliis missa aliquando semestri post, Mileteriana7 vero etiam integro anno ad nos perlata meminerim. De Flacco8 mallem aliter rem curasset Blavius9, sed ille hoc ut errore factum excusat nec sequius suspicandi causas satis graves video.
556
Praeterita septimana Lugduni fui et Heinsium10 invisi, cujus filius11 jam edit poemata patris12, cum binis epigrammatis ad te pertinentibus13, quae hactenus publici juris facere noluit aut ausus non fuit. Ipse rogare me jussit, an suo nomine tibi Annotata in Novum Testamentum14 tradita sint; id nisi factum, etiamnum mittere se velle pollicetur. Vult et Boxhornius15 tibi suam de obsidione Bredae historiam16 mittere.
Interea simultas inter ipsum et Salmasium17 etiamnum gliscit ringente Heinsio quod in postremo Salmasii libello18 ut vinosus traducitur, ut alia taceam scommata. Nunc novum se Salmasio adversarium offert Boxhornius in materia trapezitica19, qui omni ope probare conatur trapezitas publicos non hic permitti, sed tantum tolerari neque mensam foenebrem posse dici magistratus esse, quam in rem multa conquisivit indulta, et jam operis formam in schediis delineatam ostendit mihi auctor.
Egi et cum Mairio20 de Notis ad Lucanum tuis21, sed illum nescio qua de causa cunctari et moras nectere perspicio, quare alium me reperturum dixi typographum et videbo, an Blavii aut alius quispiam imprimendi curam velint suscipere.
Ob nuntium Taurinensis victoriae22 maximas tibi habeo gratias, et sane titulo res digna triumphi, quod Galli duas tam munitas tanti momenti urbes una aestate expugnaverint.
De Catalonorum motu quid futurum sit, ex te discere avebo; habet enim ea res non parvum pondus et ex ea de futuro conjectura sumi potest.
Salutat te mater nostra, quae nullo quidem morbo laborat, sed sola senectute deteritur, et uxor mea; pariterque Deum oramus, ut te diu tuis nobisque servet incolumem.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, VIII Octobris 1640.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède prez de sa Ma.té trèschrestienne, à Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Oct.
En in dorso: 8 Oct. 1640. W. de Groot.