Illustrissime domine,
In Italia, ut scripsi2, induciae sunt et de pace illis in locis constituenda hic agitur.
Catalani motus hinc alentur, cum spe manaturum ad Arragonas id contagium.
Parlamentum Angliae, ut audio, in Novembri coibit3. Omnino optandum est, ut ibi conditiones inveniantur, per quas motus in Scotia desinant, in Anglia autem caveantur. Nihil vero aut aequius aut tutius, quam ut regnet rex secundum leges moresque veteres.
583
Liber est lectu dignus scriptus ante duo, ni fallor, saecula de laudibus legum Angliae4.Si esset Pomeraniae, imperator ad se trahere Danum posset, forte repensatione aliqua placaret Brandenburgicum5. Sed credibilius est, quod judicat Excellentia vestra, quamvis male nobis is rex velit, ordinum tamen regni auctoritate retinetur, ne nobis noceat, quae et de Polono existimo.
Cum in hostium potestate sit Hoxtera, ager Brunsvicensis et Lunemburgicus mala sentient eadem, quae pertulit Hassia. A Batavis vix erit, ut vidua Hassica6 quicquam impetret; sed poterit ex tributis bellicis partem damnorum resarcire. Nam Calcaria multa illi loca ad excursum patefaciet.
Chiausius7 hic non habuit honores legatorum neque legati eum adiere. Nihil tamen peccaturos arbitror Batavos, si benignius cum ipso agant.
Quicunque mihi ab Excellentia vestra commendabuntur, iis omni modo ut prosim, annitar.
In Italia decessit dux Guisius8. Arma ibi quiescunt. De pace plena per Italiam constituenda clam hic agitur.
In Turcico imperio magnum gaudium est, quod feminae aliquae gravidae sint ex sultano Ebraimo9, qui, si absque prole mascula decederet, ingentes motus praevidebantur successionis jure ambiguo inter Tartarorum Precopensium regem10 et quendam, qui se Mahumetis, quem frater Amurates occidit, filium11 dicat nec id tamen persuadeat omnibus. Paratur ibi classis contra Ethruscum12 et Melitenses, alia contra Cosaccos.
Accepi praeceptum a regina nostra13, ut hic instem ad adipiscenda majora per Germaniam auxilia.
Catalani auxilia a Gallis poscunt, quibus ipsi stipendia sint daturi. Sed Castellani fauces Tortosae intercepere et Gallica auxilia maritima tarde se movent.
Leganesius14 in praefectura Mediolanensi manet. Melus15 it legatus in Germaniam; Lamboius16 ad Mosam, dux Carolus17 ad Mosellam.
In academia nova Riceliaci18 artes omnes docebuntur sermone Gallico.
Deus Excellentiae vestrae omnia det optima.
Excellentiae vestrae constanti cultu et obsequio
devinctus
H. Grotius.
Lutetiae, 27 Octobris 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.