Illustrissime domine,
Deum iterum precor, ut quicquid de domicilio constitutura est Excellentia vestra, id omne ipsi domuique ipsius bene vertat. Suediae Palatinaeque familiae gratulor, quod parata etiam in posterum habitura sibi sint consilia prudentiae per longam aetatem multosque casus quaesitae; mihi vero gaudeo, quod ubicumque victura est Excellentia vestra, ibi me certum amicum esse habiturum confidam.
Si majoris Anglorum partis valent desideria, arma a Scotis in Austriacos vertentur. Caeterum aulae consilia non semper populorum votis respondent. Forte quae in hominum quorundam eminentium fortunis ibi evenit mutatio, etiam consiliorum aliquam mutationem adferet. Exspectemus et, si evenerit, fruamur.
664
Audimus hic bene convenire inter imperatorem et Bavarum2. Quid autem Bavarus, ubi aliquando ad colloquia ea de re ventum fuerit, Palatinis principibus3 sit oblaturus, valde aveo scire. Conjecturam inde capiemus, quanti aut regem Angliae Daniaeque faciat Bavarus aut duo isti reges Palatinum. Principem Rubertum seorsim tentari pridem audivi, sed absit, ut credam eum conditiones suas separaturum a capite familiae suae et illaturum discordiam inter eos, qui, ut maxime concordent, aegre recuperabunt veterem dignitatem.
Si de coronanda uxore4 hoc tempore imperator cogitat, apte dici potest:
magna otia coeli: Non est, quod video, non est quod agatur apud vos.5Mirus hic rumor ruit, quem falsum esse velim quamprimum cognoscere, de morbo et Lunemburgici et Bannerii6 ex veneno, unde et alii perierint. Copias autem Bannerii refectas merito gaudemus.
Fridbergae captam urbem a Glenio7, arcem contra eum defendi et hic audimus. Additur derelicta a Saxonicis Zuichaviae obsidio.
Tam Polona quam Dana nobilitas, quibus non minus juris est in reges suos, quam regibus in ipsos, non facile ferent suam quietem, securitatem ac reditus turbari ob controversias regnis inutiles. De Prussiae civitatibus idem arbitror. Si electoris Brandenburgici filius8 ad electoratum pervenit, optabit forte citius pacem cum Suedis quam consequetur.
In negotio foederis Suedici cum Gallis9 strenue laborat D. Salvius10 et ego hic non desino secundas agere. Sed multis nodis res implicatur et jactant Galli supra alia prospera elati Catalanicis motibus se pacem habere posse cum volent; an et qualem volent, multum dubito. Interim tempus ab exitu non longe est neque hoc ignorat hostis.
De novem obsidibus, quos Gallis dedere Catalani pro auxiliis, tres in aulam veniunt acturi simul negotia suae gentis11. Maritimis advectionibus multum sine suo damno consulere Catalanis poterunt Batavi.
Rusdorfii Vindicias12 legam libens. Amavi semper ejus ingenium ac de eo sic judicavi vias eum non semper iniisse, quae essent optimae, sed eas tamen ab eo quaesitas, quas bono suorum principum aptissimas judicavit.
Ginettius cardinalis13 Augustam transiit iturus, ut creditur, Ratisbonam. Marescallus Hornius14 a Monacho Ingolstadium translatus libertatem exspectat aut a pace aut a foedere inter Suediam Galliamque. Hi, qui Hohentwilam custodiunt, excursus fecere Altkircham usque.
665
In Rhaetis Bormienses et adjuncti illis aliorum pagorum legati quidam jussi de caede Plantae15 cognoscere. Missi ad Oenipontem alii16 ad expediendas res novi foederis, qui in fraudem libertatis Engadinorum, ne quid agatur, ablegati sunt; tanta est inter ipsos dissidentia. Galli Rhaetos plane non curant. Sed qui et Gallicas antehac sectati sunt partes, ut Gullerus17 et Hildenstenii18, militiam sub Hispano sumpsere. Pensionum, quas Hispani Rhaetis debent, pars soluta est, pars nondum.
In Italia induciae adhuc sunt, sed fore ut brevi abrumpantur ajunt Galli, qui interim Casali de rebus necessariis et recenti milite prospexerunt. Leganesius19 autem aegre exercitum conservare dicitur, quod imperare Pedemontanis non possit, ut antehac, arma, commeatus, pabula.
Deus Excellentiam vestram, illustrissime domine, diu sospitet.
Excellentiae vestrae omni observantia devinctus
H. Grotius.
Lutetiae, 15 [Decembris]20 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae 13/23 Decemb. 1640.