Excellentissime et illustrissime domine,
Aira dedita est Hispanis dies iam est octavus. Tenuisset se diutius, nisi alimenta, quae restabant, madore fuissent corrupta. Multi morbi de ter mille, qui in praesidio fuerant, absumserant mille septingentos. Praefectus, qui fuerat oppidi,2 ad regem pervenit ac bene receptus est.
Granceius,3 ut ad Mottam accedat propius, arcem inter eum locum et Novumcastellum sitam oppugnat. Pontimoussani autem iuramentum rursum regi dixere. Dux Carolus4 Homburgi est, miles eius partim in praesidiis, partim in agro Palatinatus Inferioris. Qui Hohentvilam obsident, ita bene se muniere, ut a machinis eius arcis sibi nihil metuant, ipsi vero arcem et machinis et fame infestent. Erlachio5 autem, ut contra quid audeat, non satis est copiarum. Milites Galli, qui in Tabernis sunt Alsaticis,6 equos intercepere, quos civitas Argentoratensis mittebat dono duci Carolo.
Helvetii7 suo more discordes dilectum militis, quem petit rex Galliae, alii ex federe cum
668
Gallia deberi aiunt, alii, quia contra imperatorem et Hispanos bellatur, pugnare id aiunt cum federibus aliis. At Helvetiorum pontificii diplomata tutelae suae, quae locis quibusdam episcopatus Basileensis apposuerant, abstulere metu, ne vi pellerentur a Gallis.Ex Italia Harcurtius8 huc venit. Marescallo autem Estraeo9 rex interdixit, ne se bello ducis Parmensis10 immisceret. Is dux minatur Bononiensi et Ferrariensi territoriis, quae multo milite firmat papa. Interim et Mutinensis dux11 cum ipso Parmensi et Etruscus12 cum Galliae legato13 collocuti sunt ad inveniendas pacis rationes. De legato Portugalliae14 ut tali recipiendo Romae pendet adhuc deliberatio.
In Ruscinonensem tractum pervenit iam marescallus Breszaeus.15 Sunt ibi pares ferme bellantium copiae utrinque, septem millia peditum, equites infra mille. Ibit autem inde Breszaeus ad regendos cum maxima potestate Catalanos, quibus rex in ver proximum promittit IX peditum, duo equitum millia. Facit rex etiam novas Germanorum cohortes et alas. Rupellam,16 veterem protestantium sedem, episcopatum facit. Princeps Monaeci17 etiam dux et par Galliae fiet.
Dicitur ab Hispano mitti contra Portugallos princeps Thomas, ad tuendam Catalaniam Leganesius.18 Lucensium cum papa discordia resurgit.
Deo gratias ago, quod illustrissimus baro D. Johannes Oxenstierna, Sublimitatis tuae filius, sospes in Pomeraniam advenit legatusque tum illis locis regendis tum ad pacem procurandam factus est. Ego quacunque in re eius Exc.ae inservire potero, facturus id sum et merito et lubens.
Lutetiae, IV/XIV Decembris MDCXLI.
Arx illa apud Mottam Baselia dicta a Gallis capta est. Marescallus Breszaeus in Ruscinonensi tractu Argilleriam munit. In Italia rumores sunt de danda filia Parmensis nuptum filio Barbarini Thaddaei,19 qui praefectus est Romae.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Aira ab Hispanis capta. Helvetiorum dissidia. Rupellae episcopatus institutus. Italica varia.