Mi frater,
Si quid Amstelodami didiceris, rogo norim.2 Amicis et cognatis nostris Adrichemio et Dusseno salutem velim dici meo nomine.3 Gratulor non ipsis, sed civitati de tam bonis magistratibus; magis vero ipsis de propinquante libertate a functionibus talibus, his praesertim pessimis temporibus, quibus perdifficile est et ex conscientia agere et aliis satisfacere. Gaudeo Berkelium tam bona esse in fama.4 Certe si socerum et socrum imitabitur,5 nullus erit cui tutius credi possit pecunia publica. Medemilacensibus6 ut video pro exiguis opibus satis est animi.
Laudo quod Hollandi constituere circa Conventum Foederatorum,7 sed miror eos per annos plus viginti concoquere potuisse tantum sui contemptum. Dicebat mihi domi-
24
nus Hogerbetius8 cum in carcerem Lupesteniae duceremur:9 princeps provinciarum facta est sub tributo. Nihil dici potuit verius. Minusculae illae inter se coniurantes legem dicunt Hollandiae et eam in impensas damnant. Nihil vidi iniquius. Et haec vidimus nos agitari antequam caperemur. Haec futura aperte dixi, cum libertati essem redditus.10 Si Amstelodamenses, ut nunc sapiunt, sapuissent nostro tempore, mansisset status ille non malus, qualis fuerat post Licestrii tempora11 ad nostram captivitatem. Drentanos puto nihil iniuste postulasse.12Didericus Dutlingae fuit, captus est,13 sed cui obtigerit, Agamemnoni, Menelao an Ulyssi, nescitur.14 De singulari illo certamine non male iudicas.15 Multis id maioris mali omen videtur. Cornelius noster nihildum cum Venetis transegit.16
Audio parari editionem novam Apologetici nostri,17 nescio Latine an Hollandice an lingua utraque. Nihil mutari velim, errata typographica bene corrigi. Si velit librarius addere ad finem acta quae sunt in Voto contra Rivetum18 et quae seorsim sermone Hollandico sunt edita,19 patiar, dum ne ego dicar novae editionis auctor.
Miror de agris illis quos in solutum acciperet Didericus, me nihil per vos intellige-
25
re.20 Spes maior est quam ut negligi debeat. Hic omnia satis bene habent, nisi quod apud Pictonas turbatur.21Deus hunc annum felicem det tibi, uxori, liberis, amicis,
tibi obligatissimus Frater,
H. Grotius.
Scribebam 9 Ianuarii 1644.