Mi frater,
Motus quidem in Gallia adhuc leves sunt,2 sed omnes metuunt mala maiora in gente mobili et imperio specie quidem muliebri, re ipsa externo. Qui hic res versant quaecunque poterunt invenient pacis tardamenta. Turcae aula quo nutet, incerti sumus.3 Et inde pendent Ragotskii consilia. Nostra cum Dano controversia difficilis est finitu, sive per pacta ob diffidentiam, sive per arma ob vires bellantium magnas. Caeterum haec res, quocunque casura est, impedimento non erit quominus Suedi ostendant se pacem bonam Germaniae tamdiu vexatae non invidere.4 Roma cum vicinis pacem iam habet, donum dignum bono pontifice.5
Diderici nostri centuria tota salva est. Neque enim transierat Rhenum;6 videtur autem ipse iturus in exercitum vicecomitis Turenae,7 nisi alia iussa accipiat. Maximus natu nihil ad nos scribit.8 Doubletio vitam et valetudinem secundam exopto.9 Si aliter evenerit, experiemur amicorum in nos fidem. Si aula consulatur, nihil inde boni exspecto.
Regii in Anglia alteram cladem accepere.10 Lex quam Rivetus et Latius nobis volunt praescribere, ut singula saepe momenti nullius refutemus, neque eam secuti sunt aut philosophi veteres, aut oratores, aut scriptores uspiam.11 Multorum melius est inscitiam
383
paucis demonstrare quam pati ut dignos se existiment quibus pensiculate respondeatur. Ac nunc censeo Latio breve aliquod scriptum opponendum, ne sibi placeat.12 Si quis postea volet omnes libros perlegere quos ego aut Latius citavimus, poterit non tantum aeque inter nos iudicare, sed et quod verius crediderit novis firmare argumentis. Laboratur adhuc in indicibus nostrorum ad Vetus Testamentum.13Vale cum uxore, liberis, amicis, quibus omnia offerimus quae a nobis proficisci possunt,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
7 Maii 1644.