Frater optime,
Quas ad Basium dedisti litteras,2 re prius cum senatore Reigersbergio communicata, nudiustertius ipsi Basio in manus dedi et pro filio tuo intercessi satis tempestive; neque enim adhuc obiit Doubletius, sed in extremis animam agit. Respondit ille mihi se et te et tuos plurimi facere, caeterum in hoc negotio fautorem se promisisse Gerardo Graswinkelio,3 Maeslandii consobrini sui filio,4 atque ita praeter opinionem omnem mihi spem praecidit. Intellegeram sane aliquid de eius in Gerardum propensione, sed et hoc sciebam magistratum Hagiensem ab eo averso esse animo, tum etiam proportionis geometricae, quam iustitia attributrix respicit, et propinquitatis cum uxore defuncta nostrae,5 amicitiae etiam tuae ac praecipue infortunii communis maiorem rationem habiturum fuisse sperabam. Heri eum quaesivit Reigersbergius, sed domi non invenit, itaque hodie et ipse partes suas obibit et siquid profecerit scribet.
De Brassero omnes dolemus, sed illud scias velim non illum in emendis portionibus Indicanis fuisse nimis emacem, sed revera decoxisse,6 nam ex libris constat eum totis viginti annis sortem non habuisse, ut mihi viri fide digni et earum rerum gnari retulerunt. Secutus est eum Teulingius, vir bene de republica meritus,7 sed eum quidam inde periisse putant quod amicis negotium suum noluit concredere. Sunt et alii aliquot viri
374
primarii qui nisi amici subsidio fuissent, et ipsi foro cedere coacti forent. Ita iam omnia Amstelodami subdola et suspicionibus plena habemus.Galli quid hac aestate acturi sint videbimus,8 non otiosi quidem, nam et princeps educet exercitum,9 sed sine magna lucri spe; sunt enim pauca loca hostium quae a nostris adiri possunt, et iis ipsi ut caverent iam diu a nostris edocti sunt. In Germania lente procedit de pace negotium, eventu valde incerto, iam enim legati imperatorii iterum moras nectere dicuntur,10 nostri autem ac si nunquam ituri essent nondum se movent.11
Deus Optimus Maximus afflictae ecclesiae et reipublicae christianae aliquando misereatur, et utrobique pace nos sua beare dignetur, cui te, tuam, tuos votis commendare non desino. Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, IIo Maii 1644.
Iam nunc certum est, postquam ego tuas litteras tradidi, postquam Reygersbergius dominum Basium convenit, excessisse e vivis Doubletium, eius commodo cui iam se Basius addixit.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Maii.
En in dorso: 2 Maii 1644 W. de Groot.