Mi frater,
Non omnem contentionem defugio,2 sed eam quae usum non habeat tantum quanti est temporis iactura. Constitui adhuc aliquid scribere pro Voto pacis.3 Caeterum quaestio Americana non ita magni est momenti, ut multum de ea laborare debeam, neque Latius dignus quicum certem. Si cui plus est otii qui in ista palaestra se velit exercere,4 vides ex iis quae transmisi materiam non defore.5 Arnaldus6 etiamnum extra urbem latet. A Venetiis nihil intelligimus.7 Didericus8 brevi ad sua castra reversurus est, utinam meliore cum fortuna. Mille florenos dabit pro libertate, et omnes equos ac sarcinas amisit. De
345
Brassero valde doleo, puto nimis emacem fuisse in portionibus Indicanis.9 Mitto tibi apertas ad dominum Basium literas;10 uteris si profuturas putes. Nolim enim operam perdere. Nec in Gallia quieta apparent,11 sed subsunt dolosi cineres.12 Deus cuncta ad pacem et politicam et ecclesiasticam cum verae pietatis restitutione dirigat. Domini Utenbogardi responsum cum eius commodo exspectabo.13Deus te, uxorem, liberos incolumes florentesque praestet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
23 Aprilis 1644.