eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4022. 1639 maart 18. Van P. de Groot1.

    Venerande parens,

    Venit ad vos iuvenis doctissimus A. Tholingius2, scabini Amstelodamensis3 filius. Pauca haec quae discedens a me petiit non potui negare eius amicitiae. Est iuvenis curiosus non minus quam studiosus noscendi omnia, quae prodest scire. Fuit mihi cum eo familiaritas, dum in hoc foro communia habuimus studia. Egit etiam causas diversas nec sine laude. Spero talem futurum, in quem non poenitebit tua collocasse beneficia.

    Deus, venerande parens, vobis omnibus adsit salutifer.

    Tibi obedientissimus filius
    P. Grotius.

    XVIII Martii MDCXXXIX. Hagae Com.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 26. Eigenh. oorspr.
    2 - Arnold Tholincx.
    3 - Diederick Tholincx.