Mi frater,
Gratissimae mihi fuere literae alterae tuae scriptae Amstelodamo2 ea maxime parte, qua Blavios optime erga me meaque opera affectos nuntiant. Rogo eos in isto animo tam benevolo retineas spondeasque omnia, quae ipsis grata a me proficisci poterunt. Spero tua ac Vergoesii3 opera prodituros emendate tres libellos cum Appendice.4 Dignus est Vergoesius, cui exemplum libri detur.
De Annotatis ad Vetus Testamentum5 bene admodum mones. Quaeram hic qui relegant. Gaudeo etiam prodituras ad Lucanum Notas6 et quod de poematum reliquiis7 spem facis; quibus addi poterit hoc, quod, ubi Deus me vocaverit, scribi mihi volo epitaphium:
Grotius hic Hugo est, Batavum captivus et exul,Ubi recusae9 erunt paginae quas volui Annotatorum ad Evangelia, fac, quaeso, me gna-
141
rum et ubi perfecta erit tota ista editio et quo tempore speres illam de Iure belli ac pacis10 posse confieri et an post eam inchoare velint mea ad Vetus Testamentum.De Anthologia11 nihil scribis, forte quod id opus illis non allubescat. Si ita est, restat ut hic librarium quaeram. Utinam amicus ille Vergoesii,12 si eruditus est, ut dicit, velit in emendandis typographorum speciminibus operam suam mihi praestare. Sed id exigere ab ignoto inverecundum est. Iudaeus ille ad Christum conversus13 utilis nobis esse posset, si bene nosset Graeca.
Venio ad illud de titulo,14 non libens sane, sed commissae mihi dignitatis custos. Frivola est Vossii excusatio. In ipsis literis ‘tibi’ et ‘tu’ facile feram amans Latinitatis. In subscriptione cur, quaeso, magis barbarum ‘tuae Excellentiae’ quam ‘tuae illustr. Dominationis’, quomodo Vossius scripsit antehac? Imo Dominationis nomen vere barbarum, Excellentiae titulus praefectis praetoriis iam olim datus. Latet alia causa, quando et Curcellius15 de ea re monitus nihil ad me scribit et Vossius, quod miror, et dixit se solum illustris titulum mihi dare. Ego scribentibus ut oportet, respondebo. Ipsi D. Vossio liberisque eius opto omnia felicissima. In Ptolomaeo, qui hic est, semper est [C] pro senario.16 Si D. Vossius in meis explicationibus a me dissentit, facile id fero non aegre laturus etiam in aliis, si a convitiis abstinuissent.
Salmasius17 amat tueri deplorata ab omnibus, nam Blondellus,18 minister reformatus in Gallia, in libro, qui Genevae imprimitur, defendit Petrum fuisse Romae. Feminam autem in papatu fuisse negat, quod adstructum it Salmasius.19 Puto autem Salmasium hic mansurum cum stipendio florenorum quater mille et quingentorum.
Si filius tuus20 eius esset aetatis et profectus in Graecis ac mediocri καλλιγραφίᾳ, nullo alio uti vellem et ubi voles utar. Interim quaeso cum amicis aliquem mihi quaeras, qualem descripsi, non calvinistam. Nam Pelsius iam a nobis abiit nec saltem exspectavit, dum successor advenisset, parum gratus adversum me.
De historicis meis21 multum vereor. Rogo et in tua custodia retineas. Video iuventuti male credi hoc saeculo. Nautam velim indices, per quem missae sunt paginae post Qq,22 si tamen missae sunt. Velim reliquias poematum edi iis formis, quibus editus est Sophompaneas et sacra
142
alia a Blavio,23 ut alterius illius editionis24 - in qua multa sunt, quae non probo - nulla habeatur ratio. Erit hoc vice retractationum, quales edidit Augustinus.25 In historicis velim annotes ea, quae potius mea quam scribae errata putabis, ut corrigam. Puto esse apud senatorem Reigersbergium carmina quaedam mea ex tetrastichiis versa Gabriae, qui apologos Graecos scripsit,26 et alia quaedam παραινετικά nondum edita, quae reliquiis poematum addi possint.Duci Carolo27 obviam ivere a rege comes Guichius,28 ab uxore eius29 alii, quam ipse uxorem dicere non vult. Et creditur spes ei facta dirimendi eius matrimonii, quia Cantecroia30 in cudenda hac pace cum Gallia praecipuas habuit partes. Ubi dux hic erit, rex non ultra obstiturus est, quominus valeant fratris sui cum sorore ducis nuptiae.31 Conditiones caeterae adhuc in obscuro sunt. Comiti Suessionensi tempus a rege prorogabitur, ut Sedani manere ei liceat. Interim conciliabitur inter comitem et Condaei iam in cardinalis amicitia primum habentis locum filiam32 matrimonium, pignus fidei comitis. Id si fiat, etiam duo praesides33 relegati ob comitis amicitiam restituentur. Nam cum rex nuper in parlamento aliorum34 officia exstingueret, horum nullam fecit mentionem.
Novus Portugalliae rex creditur iam loca eius regni munita tenere et praeter praesidia in armis habere XII hominum millia. Principes Sabaudi adhuc audiunt tantum et Italia quiescit. Reginam Angliae Aprili exspectamus; non etiam matrem eius, quae venire percupit frustra.35 Legatus Danus36 in Hispania fedus contra Batavos offert, sed alieno tempore.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 2 Martii 1641.
Dicitur legatus Daniae accepisse trecenta millia ducatorum, ut naves quinquaginta sine milite et machinis suppeditet Hispano mense Septembri. Dux Carolus uxorem ne videat stipulatus est. Itaque iussa a rege est discedere.
143
Non satis mirari possum contra quam dictum erat tamdiu retardatam esse editionem Annotatorum ad Evangelia. Et vereor, ne talia saepius eveniant arte eorum, qui se amicos simulant.