Frater optime,
Eodem mihi tempore binae a te litterae traditae sunt, et quas XXVII Iulii et quas IX Augusti scripseras.2 Pro utrisque et pro Germanicarum turmarum defensione3 iis inclusa gratias habeo.
464
Quod ad editionem Annotatorum4 et errata in indice commissa attinet, egi cum Vergoesio,5 qui ea de re ad Blavium scribet et Marium6 in consilium advocabit. Caeterum ego quomodo medicina adhiberi possit, non video missis iam ante aliquot septimanas Dantiscum, Francofurtum, in Scotiam et nunc etiam in Galliam et alias regiones exemplaribus. Bremius,7 qui Vossii8 indices componere solet, et tuum compilavit. Is forte aliquando tuum sensum non satis assecutus est. Mala eum fide nihil egisse satis scio.
Cur hinc tibi mitti velis exemplar de Veritate christianae religionis,9 ut id des Bellaio,10 cum is liber in Gallia primum sit excusus,11 nescio. Dabo tamen operam, ut tibi mos geratur.
De aliis operibus tuis imprimendis rogo ipse certi aliquid statuas. Ego Blavio ante absolutum opus de Iure belli et pacis12 nihil puto concredendum. Notas ad Ius Iustinianaeum13 separatim excudi e re fore arbitrer, ut postea notis Gothofredi14 aut aliis inspergantur.
Iuvat me quod de concionatoribus romanensibus scribis15 et, quid illi iam doceant - multa enim hic sparguntur -, ex te discere percupio. Tum vero qui qualesve ii sint ministri protestantes, qui formulam in ritu eucharistico mutarint, et quibus in locis et quid ea de re alii eiusdem gregis iudicent, scire velim.
Hic iam nihil fere novi est. Princeps16 cum copiis suis versus Flandriam movet iterum; successum expectabimus. Sed si Aira iam iterum a cardinale Hispano obsidetur, quod hic spargitur, parum sane nostra arma promovebunt.
De filii tui17 negotio ad uxorem scripsi. Rogo certi quid statuas, ne diutius animi pendeat. Brevi ipse, cum Introductionem iurisprudentiae absolverit,18 ad te scribet.
Deus Opt. Max. te cum tua uxore et liberis diu nobis servet incolumes. Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XIX Augusti 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 28 Aug.
En in dorso: 19 Aug. 1641 W. de Groot.