Mi frater,
Praeter reformatos alios etiam Saravius,2 parlamenti antehac Rotomagensis, nunc Parisiensis, consilium meum probat. D. Vossio3 permittendum est, ut sileat, si id rebus suis conducere existimat.
De somnio sultani Turcarum4 publicatum aliquid fuit in Germania, multarum inaniarum nutricula. Id Galli non nimis creduli suaviter irrident.
Portesii sacra carmina,5 valde egregia, puto et in Batavis reperiri. Alioqui per occasionem liberis mittam. Sunt autem ecclesiae, ubi Gallice canitur, plures, S. Iacobi ad Campos6 et aliae vicinae huic suburbio. Sunt et in urbe.
Blaviis noli me plane illigare de Annotatis ad Vetus Testamentum.7 Nam dum ille correctorem, qualem nunquam habuit, quaerit, ego forte cum Cramoisiaco transegero. Interim Blavii habebunt de nostro quod agant: de Americanorum origine,8 de Lucano,9 de poematis.10 Et nostros Flores ad Ius11 eis mittam, ubi caetera ex meo voto confecerint.
D. Basio,12 et affini et amico veteri, velim meo nomine perferri omnia, quae ab optimo amico proficisci possunt obsequia et solatia. Evenit ei, quod omnibus exspectandum est, ut suos sepeliant, nisi prius ipsi sepeliantur et eundem luctum aliis praebeant:
κᾷτα δ᾽ ἄχθονται βροτοί Εἰς γῆν φέροντες γῆν· ἀναγκαίως δ᾽ ἔχει Βίον θερίστον, ὥστε κάρπιμον στάχυν, Καὶ τὸν μὲν εἶναι, τὸν δὲ μή13683
Illud, quod dicitur de federe Traiectino,14 mihi incognitum est. Princeps Mauritius et heemradios elegit ex pontificiis et Bredae aliquem semper talem in scabinatu esse voluit.
Airae15 evenit, quod saepe alibi, ut spes Gallos falleret. Sed hoc damnum abunde pensatum est acquisita arce Monaeci16 etiam Virgilii carminibus nota.
Quod nuper de Spanhemio17 scripsi, idem et apertius defendit Mestrezatius,18 primus ministrorum Carentonensium, in libro contra Mileterium, animas fidelium, postquam e corpore exiere, antequam coelum intrent, perfecte purgari. Nec sane aliter dicere possunt secundum eas, quas dixi, ὑποθέσεις. Velim scire, quid sentiant οἱ δοκοῦντες στῦλοι εἶναι19 apud vos.
Angliae ordines multum inter se dissident, non sine aulae artibus. Calvini locum expressiorem legisse me memini. Attamen quod de eo dixi satis colligitur ex iis, quae tractat Institutione III, cap. 20 § 19, 21, 22, 23, 24.
Deus te cum matre, uxore, liberis bene servet.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 21 Decembris novi cal. 1641.
Librorum de Iure belli ac pacis20 exemplar unum inter caetera incompactum expectabo pro Thuani bibliotheca. Is enim suam formam habet propriam in libris, quos compingi iubet.