Mi frater,
An ex verae prudentiae dictatis, an vero ex ministrorum affectibus in proceres transfusis veniat, quod in dies durius habentur qui cum Roma sentiunt, illis perpendendum relinquo quorum res agitur.2 Papa qui nunc est ex Pamphylio factus Innocentius Decimus, quanquam in Hispaniam antehac pronior, creditur aequum se praebiturus omnibus et cum nova vita novos etiam, id est medios sumturus affectus.3 Fuit semper iustitiae tenax.
Spero iam et Isaacum Vossium videris4 et nostra ad Testamentum Vetus.5 Velim brevi
49
absolvi Anthologiam, ut de aliis quoque cum Blavio agere possim.6 Cornelius noster ivit Bononiam, inde Romam, ut puto; Venetias redibit,7 ut videat an eius opera ipsis placeat. Didericus iussu ducis Anguiani et marescalli Turenae cepit Fridelshemum et Neustadium, ac nunc eorum missu ivit ad landgraviam Hassicam.8 De Utenbogardi scriptis gaudeo quae indicas cognoscere.9Video et ego impensas et occasionem liberandi commercia periisse Batavis.10 In Anglia satis aequa sunt partium momenta,11 et si saperent parlamentarii pacem nunc constituerent non iniquam. Nam si in Germania pax coalescat, non sinent reges alii iura regum sperni. Miror Societatis Asiaticae negotia non magis cordi esse iis quorum est rem populi salvam atque florentem praestare.12 Gassio cepit castella Cambronem et Aguinum,13 disiecit equitatum Hispanicum satis validum. In Catalania res Gallorum miserae. Astae arcem recepit princeps Thomas.
Deus te, uxorem, liberos, amicos sospitet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 15 Octobris 1644.
De arca quid? An desperandum?14 Ingens in Portugallica coniuratio detecta est in vitam regis, reginae, principis. Caput erat marchio Montalvani, summa apud illum regem in gratia, sed apud quem plus valuit regis Castellani promissum de ducatu Bragantiae. Suspensus ipse et cum eo alii. Naves tres ab India Orientali Ulyssipponem advexisse dicuntur merces qui valeant XII milliones, et ex Brasilia advexisse sacchari cistae mille. Papa et nuntios ubique mutat, et legatos mittit ad imperatorem regesque Galliae et His-
50
paniae, ut ipsis pacem commendet. Rex Angliae Digbyum Romam mittit. In Scotia nova pars et valida pro rege est adiuta ab Hibernis, et cepit urbem Johnstonum. Sunt ad X millia. Londini puritanorum inter se dissensio super regimine ecclesiastico et super pace cum rege amplectenda aut recusanda ad rixas et caedes venit, sed clausi portus impediunt, ne rem totam cognoscamus.