Mi frater,
Exemplaria nostra Annotatorum si recte ad te pervenient, erit quod gaudeamus ea evasisse pericula a tempestatibus, mari, praedonibus.2 Isaaco Vossio gratias summas ago, quod et indicum in Anthologiam et correctionis laborem nostri causa non defugiit.3 Multum is praestat Sorberio.4 Annotatorum meorum ad Vetus Testamentum nullum exemplar apud me retinui praeter unum, in cuius margine sunt versiones meae.5 Comparatione[m] virorum qui eminent in sacra quique in profana historia6 ita praemollivi easque addidi exceptiones, ut reprehendi nisi inverecunde non possit. Sacra historia praeter usus proprios habet quosdam cum historia profana communes, eosque non spernendos.
Dominus Salmasius non immerito haesitat.7 Opto ei ut consilia capiat quae ex re
217
ipsius erunt familiaeque eius. Monasterii et Osnabrugae iam de iis quae ante limen rei erant, convenit.8 Brevi videbit orbis christianus qui sint qui pacem serio velint. Vondelii ominibus apprecor.9Parlamentarii ferociunt et conditiones offerunt regi in[i]quissimas.10 Sed rex in ver recolligit exercitum et sine auctoritate publica multi Galli ad eum ibunt. Hic paratus fiunt contra Germaniam et Flandriam, sed vix credi potest quam difficulter expediatur pecunia.11
Deus te tuosque servet incolumes,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
10 Decembris 1644.
Vides poemata mea iuvenilia mihi obiici quasi per te ea voluerim recudi. Certe non volui et tu id scis. Audio iterum edi.12 Velim impedias, si fieri id potest; si non, testeris mihi id displicere. Nolim quicquam eorum manere praeter sacra.13 Iam nunc accipio Simonis Groen[e]wegii librum.14 Non displicet mihi eius labor. Quae controversa sunt velim ab Ordinibus definiri, ut litibus seges minuatur. Mitto epistolium meum ad ipsum Groenewegium, quod trades ita si id ex usu existimes.15