eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1293. 1628 augustus 1. Van T. Lansius1.

    Unus supereras, cl. Groti, ex summatibus literarum, cui probari laudis avarus optabam. Et profecto me voti compotem reddidisti abunde suavissima tua epistola, quam accepi Aprili mense; qua ita testatus es amorem mei, ut etiam iudicium adfectio non parum fregisse videatur. Hactenus vero responsum distuli invitus; cum subinde tentarer invaletudine et saepius excluderer commoditate mittendi. Quamobrem te maiorem in modum rogo, ne longius silentium in culpam trahas.

    Gratias autem ago ingentes pro illa tua summa benevolentia, qua adgnatum meum Stephanum2, hominem suis meritis non valde aestimandum, complexus es: obligor tibi isto singulari favoris nexu et faciam vicissim tua caussa, quicquid officiorum amico imposueris.

    Apologeticum tuum3 typographo apud nos academico Philiberto Brunio4 commendavi ex merito diligentissime; atque ille singulari desiderio ad novam tam praeclari operis exscriptionem ferebatur; imo iam promiserat mihi, fore, ut proximis nundinis Francofurtensibus illud prostaret venale. Sed ecce, dum caesareanum militem in Wurtembergiam introduci videt, dum minaces rumores hinc inde spargi audit adeoque commercia iam sufflaminari nec parum labefactari experitur magno suo malo; ille fidem hac rerum facie liberare se posse negat. Et sane pertinacius hominem alioquin promptum urgere non ausim. Dabo tamen operam, ut, ubi tranquillior aura spiraverit, ille promissum exolvat.

    Quas hic addo binas, alteras ad Dn. Gabr. Sionitam5 ab amicissimo meo Schikardo6 orientalium linguarum professore, alteras ad Dn. Olnhusium comitis Castellae praefectum7 - inter nobiles Germanos in S. Germani suburbio inveniendum -, quaeso, mi domine Groti, per famulum tuum suis locis reddi cura: simulque duos eruditos Germanos, Paulum Helmes Rigensem8 et Georgium

    356

    von Holte Hamburgensem9, qui propterea maxime Lutetiam venient, ut in ea Belgii gloriam Grotium venerentur, humaniter admitte et alloquio dignare.

    Vale, cl. Groti, et me amare persevera.

    Kal. Augusti An. Chr. 1628.

    Tuae claritati addictissimus
    Thom. Lansius.

    Adres: Clarissimo et excellentissimo viro Dn. Hugoni Grotio Lutetiam Paris.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, coll. P.A. Diederichs afd. Oostenrijk 30 A c. Eigenh. oorspr. Over de schrijver zie no. 1222, p. 239 n. 10.
    2 - Niet geïdentificeerd.
    3 - Zie no. 1199, p. 201 n. 5.
    4 - Niet nader geïdentificeerd.
    5 - Gabriel Sionita, een maroniet, professor in het Syrisch en Arabisch te Rome. Hij heeft te Parijs medegewerkt aan de bijbeluitgave, de Biblia Parisiensis, die Guido Michael le Jay († 1675) in 1645 uitgaf.
    6 - Wilhelm Schickard (1592-1635), bekend als orientalist en astronoom.
    7 - Onbekend; de graaf zal Wilhelm V (1602-1637), landgraaf van Hessen-Cassel, zijn.
    8 - Paul Holmes uit Riga werd in 1627 ingeschreven in de faculteit van wijsbegeerte aan de universiteit van Straatsburg.
    9 - Niet geïdentificeerd.