eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    444

    1358. 1628 december 30. Aan J. Camerarius1.

    Omnes tuae ad me literae, Camerari doctissime, et omnibus suis partibus mihi gratissimae sunt, illa autem praecipue, quae de rebus regis per multa saecula maxime nuntias, cui cuncta ex voto succedere ipsius virtutis interest, quae haud alii se largius indulsit. Ita sentio, ita, quaecunque occasio est, testor.

    Sorori tuae2 ut matrimonium feliciter et ex bono ac dignitate familiae vestrae, quam semper veneratus sum, proveniat, ita opto ut qui maxime. Gaudeo te adolescentibus Thuanis3 ostendisse, quanti maximum virum parentem ipsorum facias. Et certe siqua est virtutis, siqua literarum cognatio, ea inter Thuanos et Camerarios esse debet. Neque illud me parum delectat, quod Vossii4 te juvat amicitia, quae mihi semper esse solebat et in rebus dubiis consilium et in adversis aut molestis levamentum.

    Casauboni viri, quem ego magis amaverim an admiratus sim constituere non possum, literas ad me non paucas transmisi5. Fecit idem me auctore vir notissimae eruditionis Daniel Tilenus. Quod non edantur in publicum, causam comminisci neuter possumus. Et Tilenus, ni edantur, suas jussit reposci. Est sane usus maximi pars illa eruditionis quam ille postremam excoluit de veteris ecclesiae sententiis, ritibus, gubernatione, quarum rerum cognitio egregiam nobis facem praelucet, siquando in sacrarum literarum intellectu haesitamus, aut etiam ubi quaeritur, quid in iis rebus, de quibus nihil destricte praescriptum est, sit optimum factu. Ideo Vossio, licebit mihi jam ut arbitror dicere nostro, auctor semper fui, ut exerceret hoc studium in quo quid valeat, ostendit historia Pelagiana6 tam laudata ab eruditis omnibus quam ab iis, quibus audacia pro eruditione est, improbe allatrata.

    Quid de Christianis scripserint οἱ ἔξω, non negabo a me pridem haud negligenter inquisitum. Praecipui scriptores ejus argumenti periere, sed quid Christianis objecerint, quid concesserint, discere possumus ex Origenis responso ad Celsum7, ex iis, quae Haeronymus maxime et Augustinus e Porphyrii libris enotarant, ex iis denique, quae Iuliano opposita habemus a Cyrillo8 maxime et Nazianzeno9. Sunt apud Ammianum Marcellinum10 quaedam haud spernenda. Zozimus11

    445

    plane iniquior est. Iudaeos et Arabas praetereo. Neque ego desperem aliquid me praestare posse, quod libros meos de Veritate12 locupletet non poenitenda accessione. Sed dum id caveo, ne ulla pars studiorum, quibus me dedidi, situm contrahat, cogor nunc huc, nunc illuc deflectere. Tamen ut illam quoque curam dilatam nonnihil resumam, aliquando vel tu solus idoneus auctor es. Πεϱὶ πολεμιϰῶν nihil magnopere succurrit, praeter illa, quorum meminerunt illi, quos nominas. Sunt in bibliotheca regia Ἡϱωνος μηχανιϰὰ et alia quaedam, quorum indiculum poposci Nicolaum Rigaltium13 et ille spopondit, a quo siquid multum interpellando impetravero, - est enim occupatior - id ut ad te perveniat curabo. Et paene constitueram differre has ad te literas, donec illud praestare possem. Sed res ipsa admonuit, ut caverem, ne aliena mora contraherem culpam.

    Vale, vir majoribus tuis dignissime, ac ne dubita ejus quo me prosequeris affectus vim esse in me mutuam.

    Propridie cal. Ian. anni XVIcXXVIII.

    Tuus tibi devinctissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 813. Over geadresseerde zie no. 1118, p. 94 n. 5 en II, p. 505 n. 10.
    2 - Mij onbekend.
    3 - Zie voor de zoons van de historicus Jacques Auguste de Thou no. 1308, p. 375 n. 7.
    4 - Camerarius was dus blijkbaar weer of nog in Leiden, waar hij 1 juni 1623 werd ingeschreven. Vgl. no. 1118, p. 94 n. 5.
    5 - Zie hierover no. 1315 en no. 1291, p. 352 n. 2.
    6 - Historia de controversiis, quas Pelagius eiusque reliquiae moverunt, libri VII 1618.
    7 - Origenes (± 185-± 254), kerkelijk schrijver, schreef omstreeks 246 op aandrang van zijn vriend en leerling Ambrosius een weerlegging Κατὰ Κέλσου (Contra Celsum) in 8 boeken van het tegen het jaar 178 geschreven polemische werk Ἄληϑὴς λόγος van de platonicus Celsus; zie Quasten, Patrology II. p. 52 v.
    8 - Cyrillus van Alexandrië († 444) kerkvader, kerkleraar, schreef o.a. Adversus libros athei Juliani 30 libri, gericht tegen de 3 boeken Contra Galileos van keizer Flavius Claudius Julianus Apostata (361-363; geb. 332).
    9 - Gregorius van Nazianze (329/30-± 390), kerkvader, kerkleraar; in enige zijner Ὁμιλίαι keert hij zich tegen Julianus Apostata; zie Berthold Altaner, Précis de Patrologie, traduit par l'Abbé Marcel Grandclaudon. Mulhouse, Paris, Tournai 1941, p. 256.
    10 - Ammianus Marcellinus (± 332-± 400), Romeins geschiedschrijver uit de tijd van Julianus Apostata, schrijver van Rerum gestarum libri XXXI.
    11 - Grieks historicus uit de 5e eeuw na Chr. In een zesdelig werk Νέα Ἱστοϱία vat hij de Romeinse keizertijd van Augustus tot Diocletianus samen en behandelt dan uitvoerig de periode van 395-410. Het verwaarlozen van de heidense godsdienst beschouwt hij als de hoofdoorzaak van het verval.
    12 - Zie no. 1237, p. 262 n. 4. De herdruk verscheen in 1629 bij le Maire in Leiden; Ter Meulen-Diermanse, no. 946.
    13 - Nicolas de Rigault; zie no. 1189, p. 188 n. 2.