eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1333. 1628 november 10. Aan C. Barlaeus1.

    Expertus, Barlaee doctissime, Platoni assentio, qui, post magistrum suum Homerum, Deum eo censuit esse ingenio, ut miscere gaudeat. Magnis iam diu adversis agitatus magna etiam sensi solatia, ex studiis, ex uxoris fide, ex amicorum constantia. Inter haec, ex animo loquor, inter efficacissima pono Poematum tuorum2 lectionem. Primum enim, quod me tam longus carcer docuit, vim habent mirificam adversus calamitates erigendi animi sacra dogmata, quorum tu praecipua versibus ita expressisti atque ornasti, ut nulla eloquentia ea altius in animum possit infigere. Proximus huic affectui est patriae amor, quem penitus imbibisse tanti mihi onstat et tamen ne nunc quidem eum excutere possum. Hunc tu mihi, acerbum alioqui ob eorum quae perpessi sumus memoriam, amoenitate carminum suavem plane fecisti, seu foedera canis, seu triumphos, seu spem novae praefecturae. Accedunt iam tot artes et studia, in hoc tantum mihi culta, ne cum ceteris iniquus eorum aestimator essem, quae omnia cum Poesi maritasse non alterius quam tui fuit ingenii. Iam vero Vossii laudes, pro eo quo eum diligo amore, quanto cum gaudio legisse me sentis? Nam quae ad me ornandum addidisti, his non accenseo, cum ruboris tantum materia sit supra meritum praedicari. Est tamen et hic quod iuvet nullo imperio, nulla vi apud Lugdunenses

    402

    meos extingui potuisse mei memoriam. Pro his beneficiis quid reddam? quod nemo non potest, vota faventia: unum insuper, quod mihi in hac eruditorum turba viventi facile est, ut omnibus innotescat pietas, fides, eruditio, ingenium Barlaei. Rumpantur si volent οἱ οὐ παϱὰ σοῦ μόνον, ἀλλὰ ϰαὶ παϱ᾽ ἑαυτῶν ἀεὶ ἐλεγχόμενοι. Vale, vir doctissime. X. Nov. XVIcXXVIII.

    Lutetiae.

    Hymnum regi dictum, ubi voles, exspectabimus3.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 81; Barlaei ep., p. 244; Ep. eccl., p. 735. Antw. op no. 1309. Beantw. d. no. 1364 (zie dl. IV).
    2 - Zie no. 1309, p. 376 nn. 2 en 5.
    3 - Deze woorden ontbreken in de editie der Barlaei ep. Ter zake no. 1309, p. 376 n. 5.