eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    46

    3939. 1639 januari 22. Aan J. de la Gardie1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Ut D. Soucheo2 ea praestem omnia, quae proficisci a me possunt, sufficere poterant vel auctoritas apud me Sublimitatis tuae vel meritorum illius praedicatio.

    Nunc cum utrunque hoc ad ejus commendationem coëat, hoc magis annitar, ut desideria ejus non subsequar tantum, sed et, si possim, praeveniam.

    Rogo autem Sublimitatem tuam, ne ulla in re, quae ad ipsam amicosve ejus pertineat, meae parcat operae; nihil enim opto magis quam Excellentissimis regni rectoribus3 et universis inservire publice et singulis privatim.

    Deus, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam diu regno nobisque omnibus incolumen servet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 12/22 Ianuarii 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 498. Jacob Pontusson de la Gardie (1583-1652), vermaard Zweeds generaal.
    2 - Louis Raduit de Souches.
    3 - Voor hun namen zie men no. 3930, p. 32 n. 9.