eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3953. 1639 januari 31. Van P. de Groot1.

    Venerande parens,

    Scripsi hisce diebus ad D. Crusium2 ea, quae hic geruntur et quae in Gallia geri intelligo. Spero me ex eo auditurum tum quae ibi in Suedia aguntur, tum quomodo Smalzius3 domui nostrae, ut audio, maxime infensus ibidem se gerat. Quantum ex literis eius percipio est nobis satis addictus.

    Ego cras iterum in foro locuturus sum. Dedit mihi praeter eam etiam alias duas causas prima occasione agendas D. Silvius4, cujus affectui ergo nos multum debeo.

    Habeo hic poemata V. Fabricii5 nuper edita; est in iis liber tuo nomini inscriptus. Additae sunt praeterea ad te litterae eiusdem, quas cum libro et epistolis Causauboni6 a Gronovio7 editis, quam potero primum transmittam.

    Deus, Venerande parens, omnes conatus tuos prosperet.

    Tibi obedientissimus filius
    P. Grotius.

    Hagae Com., ultimo Ianu. MDCXXXIX.

    69

    Adres: Monsieur Monsieur L'Ambassadeur de Suède à Paris.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 16 febr.

    In dorso: 31 Ian. 1639 P. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 26. Eigenh. oorspr.
    2 - Johan Jespersson Kruus.
    3 - Peter Abel Schmalz.
    4 - Cornelis Bosch; zie no. 3918, p. 15 n. 2.
    5 - Vincentius Fabricius (1612-1667) uit Hamburg; zie betreffende de herdruk van Fabricius' Poemata no. 3908, p. 3.
    6 - Isaaci Casauboni Epistulae, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editae. Adjecta est Epistola de morbi ejus mortisque causa: deque iisdem narratio Raphaelis Thorii Hagae Comitis. Ex Officina Theodori Maire MDCXXXVIII.
    7 - Johann Friedrich Gronovius.