eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3957. 1639 februari 5. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Literas, quas Excellentia vestra scripsit 23 Januarii2 jam nunc accipio solito serius, quod tabellarius in itinere in praedones inciderit.

    In negotium illud Helveticum velis remisque connitimur. Videbimus, an satis animi illis sit futurum, ut suae securitati consulant.

    Certe Austriacae domui, a qua prope circumsidentur non immemore veteris imperii, cur multum fidant, nihil causae est. Sed mira torpedo invasit saeculi nostri homines nec quisquam mala sua sentit, nisi postquam cavendi tempora abierunt.

    Apud Rhaetos paucorum potentia Hispanicis se viribus munit. Plebis inania sunt murmura.

    Brisaci multum est copiae ad victum. Dux3 cum Gallis Guebriani4 ac magna sui militis parte in comitatu est Burgundiae captoque Pontarlerio oppido territat Graiam, Dolam, Vesontionem. In hac urbe aegrotat dux Carolus5, ad quem pelliciendum in conditiones missus est ex ipso carcere, in quem belli sorte inciderat, marchio Villa6 valde apud eum gratiosus, cum mandatis a cardinali Riceliaco. Rosa7 Vallem Mortaviam invasit ibidemque multum reperit equorum et commeatus. Dux tamen Vinariensis pergit famam spargere de suo in aulam itinere. Quod si suscipit, necesse erit, ut de Brisaco id constituat, quod placebit Gallis. Multa illi matrimonia ostentantur. Sed videtur alienus a nuptiis animus bellatoris.

    75

    D. Bannerius8 ut aliquid in Bohemiam moliatur, putem e re esse nec occasiones defore. Sed magna intervalla ab iis, quae nostri tenent, et suspectus a tergo Danus9 spem mihi hanc imminuunt10. Forte aliquid boni nuntii nobis adferet hirundo.

    Imperatorem11 ita arbitror favere Polono12, ut Danum hoc quidem tempore offensurus non sit. Danum vero ita gratias captare imperatoris, ut privata semper utilitas transluceat. Nobilitati13 Polonae in regem suum suspiciones accendet regis ejusdem cum electore Brandenburgico14 colloquium. Quod Suedis quoque non potest non esse formidolosum, sive mare Balticum, sive Livoniam respicimus.

    Dantiscanorum jus viribus eget, quas quia per se non habent, opus est socios quaerant. Sicut autem Danorum non spernenda, ita Batavorum societas illis esset utilissima.

    Video apud Batavos conventum ex conventu nasci, expediri parum; qualis cunctatio Germaniam perdidit occasionum celeritate non exspectante gentis tarditatem. Habent quod agant et domi et apud Indos. Ὁ δὲ δρῶν τὰ τοῦ μέλλοντος οἴχεται φέρων15.

    Galli et antehac pecuniam obtulere Americanae in Batavis societati et offerunt nunc, sed pro ea plusculum inspectionis in res societatis sibi postulant quam Batavis tutum videatur concedere.

    An cum tribunis quibusdam Hassicis egerit D. legatus Estampius16, nescio; Melandrum17 autem Galliam militiam suscepturum plane non arbitror et Excellentiae vestrae accedo credenti non defore imperatori rationes evolvendi ejus nodi, ad quem pactio Hassica videtur adhaerescere.

    Quid futurum sit de Infra-Saxonico, quid de nondum facto foedere Infra-Rhenano, brevi appariturum puto.

    De contracto foedere inter D. Salvium18 et D. Roum19 nihil ad me D. Mullerus20, potius contraria; neque vero legatorum hic Britannicorum21 sermones multum mihi spei faciunt. Metuere eosdem video, ne parlamenti tempore resurgant dolosis magis cineribus obruti quam exstincti ignes Scotici; quod ut regis22 populariumque sapientia evitetur, Deum rogo.

    De magni D. cancellarii23 in citeriores partes adventu video utrinque causas, quae dubitare nos sinant.

    76

    De morte illustrissimae principis Palatinae24 ex animo doleo et reginae25 causa et ejus, qui hic est, principis26 spei optimae, qui in tam bona ac provida matre non levem fecit jacturam. Sed ἀνϑρωπίνως τὰ ϑεῖα χρή ϑνητὸν φέρειν27. Haec exempla nos quotidie monent spectare metam.

    Quae ex Thracia veniunt literae ajunt obsideri Babylonem a quingentis hominum millibus, quibus machinae magnae sint centum, defendi a millibus XXV, quorum sex millia sint christiani operum militarium non ignari. Veneti trepidant.

    Negotium illud Danicum28 diutius trahitur quam ut certi aliquid polliceri mihi audeam. Vereor, ne princeps ille aliorum invitationibus apud alios se facere velit pretiosiorem. Sed haec Galli nobilis, qui eo ivit29, perspicaciae exploranda relinquo.

    Etiam D. Alstedii30 obitus moerorem mihi adfert. Noram eum ex scriptis famaque virum egregium. Tales amittere non levis est accessio ad alia horum temporum mala.

    Thani obsidium repetiere Galli. Hispani non parum ea in parte solliciti commeatus invexere in Dolam et Graiam. Cursitant Vinarienses milites longe lateque, ut solent. Tigurini, Stenum et Rheno adsita muniunt. Constantia praesidium accepit militum D. In Suevia pars maxima agit copiarum imperatoris.

    Exspectatur hic Cnutius31 consiliorum arcanorum inter principem Arausionensem32 et cardinalem33 internuntius.

    Belli Gallici paratus magni apparent in Hispanos et Belgas, etiam ad Rupellam collecta centum navium classe.

    Reginam matrem34 libenter apud se retinebunt Angli, si filius ei det, unde vivat. Aequum enim est in eo officio filium genero35 anteferri. Sed hic metus etiam nunc aures obstruit.

    Deus Excellentiam vestram cum omnibus ei caris sospitem servet36.

    Excellentiae Vestrae constantissimam observantiam debens
    H. Grotius.

    Scribebam Lutetiae, 5 Februarij 1639.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae 2/12 Febr. 1639.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 166; copie Kopenhagen, Kgl. Bibl., coll. Ny Kgl. Saml. 2330 met enige afwijkende lezingen. Gedrukt Epist., p. 501. Ludwig Camerarius was ordinarius Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - Jean-Baptiste de Budes, graaf Guébriant (1602-1653).
    5 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    6 - Charles-Henri de Livron, markies de Ville. In 1636 was hij bij de inname van Lunéville in Franse gevangenschap geraakt.
    7 - Reinhold von Rosen.
    8 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    9 - Christiaan IV.
    10 - De lezing der copie te Uppsala luidt: imminuit.
    11 - Ferdinand III.
    12 - Wladislas IV (VII).
    13 - De copie te Uppsala heeft: Nobilitatis.
    14 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    15 - Adesp. 430: ὁ δρῶν τὰ τοῦ μὲλλοντος οἴχεται φέρων (ed. Nauck, Tragicorum Graecorum Fragm. dl. 2, p. 922).
    16 - Jean d'Estampes, markies van Valençay, Frans gezant in Den Haag.
    17 - Peter Melander, graaf van Holzapfel.
    18 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    19 - De Engelse diplomaat Thomas Roe.
    20 - Georg Müller, secretaris en Zweedse hofraad.
    21 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    22 - Karel I van Engeland.
    23 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    24 - Katharina van Zweibrücken, zuster van Gustav II Adolf, was op 13 december 1638 overleden.
    25 - Christina van Zweden.
    26 - Karl Gustav (1622-1660), paltsgraaf van Zweibrücken, de latere Karel X, koning van Zweden.
    27 - Vgl. Menander Fabulae incertae 28lb: Ἀνϑρωπίνως χρὴ τὰς τύχας φέρειν, ξένε (ed. Meineke Comicorum graecorum fragmenta dl. 4, p. 293).
    28 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: Dacicum.
    29 - Wie dit geweest is, is mij niet bekend.
    30 - Johann Heinrich Alstedius (1588-1638), theoloog en filosoof te Weissenburg.
    31 - Johan de Knuyt.
    32 - Frederik Hendrik.
    33 - Richelieu.
    34 - Maria de Medici.
    35 - Karel I van Engeland.
    36 - De uitgave der Epist. heeft: faciat.