eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3961. 1639 februari 5. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Est hic juvenis marchio Jagerndorfius2 e Brandenburgica domo, electoris3 post ejus filium4 haeres proximus, ab ipso electore neglectus jam ab aliquo tempore praevalente apud eum auctoritate illorum, quibus improbantur partes, quas pater hujus juvenis5 constanter tutatus filio exemplum reliquit.

    Petit hic a rege6 ut, si qua pax fiat, sibi vetera jura salva sint et interim aliquid, unde vivat, et ea discat, quae tanti sanguinis principem decent.

    Non omittam eum, qua potero, juvare commendationibus, memor et propinquitatis, quae ei cum regina, Domina nostra clementissima7, intercedit, et beneficiorum, quae in hunc juvenem contulit Sublimitas tua, cujus omnia facta mihi pro praeceptis sunt.

    Dixit mihi tribunus Soucheus8 offerri sibi a Gallis eum locum, quem nunc implet Beauregardius9 apud D. Bannerium10, cum annuo novem ferme millium florenorum. Eo munere putabat fungi se posse simul et tribunatu aliorum Gallorum, quos nominabat, exemplo. Sed meam ad hanc rem auctoritatem cum posceret, et testes ejus ad Davausium11 literas, excusavi ideo, quod cognitum non haberem, an placeret excellentissimis regni rectoribus12 operas ejus cum Gallis partiri. Quod poteram, scripturum me dixi tuae Sublimitati.

    81

    Angli legati13, quorum Scutamorius jam regi valedixit in Angliam rediturus, manet hic Licestrius, probant Dani regis14 actiones, ob id maxime, quod eis praescribat studium restituendi dejectos videnturque in eo tantum spei ponere, ut non facile induturi sint nostram societatem.

    Cum duce Lotharingo15 Galli serio agunt. Marchio Villa16 gratiosus apud eum ducem antehac et captus Lunaevillae ex carcere liberatus est missusque ad ducem, sed ex itinere a cardinali17 revocatus ad accipienda propiora mandata statimque iterum missus. Res eo spectat, ut possessiones illi in penetralibus Galliae dentur. Uxor ducis18 non quanti antehac hic fit, ex quo dux ad amores Cantecroiae principis19 se transtulit eaque pro uxore utitur.

    Ereptus Brissaci bolus urit etiamnunc Gallos aitque Noyerius20 inciviliter a Vinariensi duce21 factum, quod priusquam de praesidio ejus urbis quicquam constitueret, regem non ante consultasset. At dux, quantum ego judicare possum, caute ac provide se gerit. Sparsa fama ire se in aulam et comitem Guebrianum22 et qui cum eo erant Gallos, simul etiam qui in praesidio erant Brissaci abduxit in Burgundiae comitatum ibique Pontarlerio oppido irrupto hiberna cepit Germanis peditibus, ut scribitur, ter mille quingentis, Gallis aliquanto paucioribus, draconariis trecentis, mille equitibus, qui equos habent, ter tantis qui non habent23, machinis magnis duabus, sex minoribus. Pars horum ad Vesontionem usque excurrit, ubi aegrotat dux Carolus. Pars alia sub Rosa24 in valle Mortavia multum et frumenti et equorum reperit.

    Qui pro Hispano25 comitatum Burgundiae tuentur parum inter se concordant. Populus ad Helvetios fugit. Thani obsidium interruptum repetitumque est. Hispani etiam Dolae et Graiae praemetuentes commeatus eo intulere.

    Caesariani a Constantiensibus expressere, ut quingentos reciperent milites. Exercitus maxime Suevis incumbit Nortlinga aliisque civitatibus praesidia recusantibus.

    Helvetii partim discordes, partim pavidi diu consultant Soloturni. Tigurini Stenum et alia Rheno adsita suis firmarunt praesidiis.

    Apud Rhaetos non minus quam apud Helvetios dissidetur. Smidsbergius26 missionem postulat.

    Existimant Germani non esse consilium Gallis bellum inferre in Germaniam, sed in Hispanum potius se vertere. Dicitur autem princeps Condaeus27 Fontara-

    82

    biae obsidium repetiturus: in Belgas se injecturus Mileraeius28, ipso cardinali futuro in propinquis locis, ut quae opus est affluant.

    Exspectaturque hic Cnutius29 ad principis Arausionensis30 destinata aperienda cardinali ipsiusque vicissim intelligenda.

    Sunt ad Rupellam naves centum aliquid mari acturae. Si vera sunt, quae ex longinquis adeo locis huc nuntiantur, Babylon, sive Bagdetum rectius dicitur, adhuc defenditur a militibus vicies et quinquies mille, obsidetur quingentis millibus Turcarum, machinis magnis centum.

    Reginam matrem31 parati sunt apud se retinere Angli, dum rex filius eam alat. Sed id impetratum nondum est. Chevreusia32 an commissura sit, ut huc veniat, dubitatur.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius33.

    Lutetiae, 5 Februarii 1639.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 500; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 572.
    2 - Ernst van Brandenburg, markgraaf zu Jägerndorf (1617-1642).
    3 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg (1619-1640).
    4 - Friedrich Wilhelm van Brandenburg, de latere Grote Keurvorst (1619-1688).
    5 - Johann Georg van Brandenburg zu Jägerndorf (1577-1624).
    6 - Lodewijk XIII.
    7 - Christina van Zweden.
    8 - Louis Raduit de Souches.
    9 - François de Beauregard was Frans militair attaché bij het leger van Johan Gustavsson Banér. In 1642 werd hij opgevolgd door Charles du Bois, baron van Avaugour.
    10 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    11 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux, Frans gezant te Hamburg.
    12 - Voor hun namen zie men no. 3930, p. 32 n. 9.
    13 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    14 - Christiaan IV.
    15 - Karel IV van Lotharingen.
    16 - Charles-Henri de Livron, markies de Ville.
    17 - Richelieu.
    18 - Nicole van Lotharingen.
    19 - Béatrix de Cusance, prinses van Cantecroix (1614-1663).
    20 - François Sublet, seigneur de Noyers, staatssecretaris van oorlog.
    21 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    22 - Jean-Baptiste de Budes, graaf Guébriant.
    23 - De woorden ‘ter ... habent’ zijn in de uitgave der Oxenst. Skrifter uitgevallen.
    24 - Rheinhold von Rosen.
    25 - Philips IV.
    26 - Ludwig von Schmidberg.
    27 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    28 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye.
    29 - Johan de Knuyt.
    30 - Frederik Hendrik.
    31 - Maria de Medici.
    32 - Marie de Rohan, hertogin van Chevreuse.
    33 - Onderschrift ontbreekt in de uitgave der Epist.