eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3974. 1639 februari 14. Van P. de Groot1.

    Venerande parens,

    Tuas V Februarii ad me datas2 heri accepi. Gaudeo ex iis intelligere quae de Petavii scripto3 significas, praesertim cum mihi D. Gronovius4 retulerit scriptum illud de caena5 acerrime ab Heinsio6 fuisse laceratum tanquam, ut ajebat, a Mileterio7, inepto religionis reformatore, editum. Addiderat ille insuper false allegata Tertulliani8 loca. Ego illud Petavii scriptum refutatorium nondum vidi, neque enim ad nos hodie pervenit, sed exspectat ex Gallia D. Salmasius9. Ubi ille acceperit, dabo operam, ut videam.

    100

    Qualem Blavius10 editionem et qua forma faciat librorum de Iure Belli11, scribam proxime. Addidi his Salmasii carmen in obitum Clar. Cunaei12, ubi laudum, quae viro maximo debentur, non nimis parcus est, neque inimicitiam quae inter vivos fuit defuncto imputat.

    Deus, venerande parens, vobis omnibus adsit propitius.

    Tibi obedientissimus filius
    P. Grotius.

    Hagae Com., XIV Febr. MDCXXXIX.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 26 febr.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 26. Eigenh. oorspr.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Denis Petau (1583-1652); Dionysii Petavii Avrelianensis E Societate Iesv De Potestate Consecrandi Et sacrificandi Sacerdotibus à Deo concessa: déque communione vsurpanda, Diatriba. Aduersus nouam Dissertationem Anonymi cuiusdam; qui Christiani sacrificij consecrandi, offerendique potestatem etiam laicis attribuit. Parisiis Apud Sebastianvm Cramoisy, Typographum regium ordinarium, viâ Iacobaeâ, sub Ciconiis MDCXXXIX Cum Priuilegio Regis, & Approbatione Doctorum.
    4 - Johann Friedrich Gronovius.
    5 - Grotius' Dissertatio de Coenæ administratione ubi Pastores non sunt. Item An semper communicandum per symbola. Amstelodami, Apud I. Columnam Anno Domini, 1638.
    6 - Daniel Heinsius.
    7 - Théophile Brachet de la Milletière.
    8 - Over de passus uit Tertullianus' De Exhortatione Castitatis (Migne PL. II, kol. 963 vv) zie dl. IV, p. 188 n. 15.
    9 - De Franse klassiek-filoloog Claude de Saumaise, hoogleraar te Leiden.
    10 - Dr. Johan Blaeu.
    11 - Deze herdruk verscheen bij Blaeu in 1642: Hvgonis Grotii de ivre belli ac pacis libri tres, In quibus jus Naturæ & Gentium, item juris publici præcipua explicantur. Editio nova cum Annotatis Auctoris. Accesserunt & Annotata in Epistolam Pauli ad Philemonem. Amsterdami, Apud Ioh. E Cornelivm Blaev. MDCXLII. Ter Meulen-Diermanse, no. 571.
    12 - Voor dit gedicht zie men: Viri Cl. Petri Cvnaei J.C. Orationes Varii Argumenti. Accedit Præter alias ejusdem Dissertationes Consilia in causa Postliminii. Lugduni Batavorum Ex Officina Isaaci Commelini, Anno MDCXL. Ook Grotius leverde hierin een bijdrage; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 292.