eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3977. 1639 februari 17. Van I. Jasky1.

    Illustrissime et excellentissime domine, domine observandissime,

    Vidit rex noster2 nuper Grodnae electorem Brandenburgicum3 et familia-

    104

    rissime ipsi
    aliquoties locutus est. Summa enim horum fuit ab ineunte aetate animorum coniunctio, quae progressu aetatis etiam incrementum sumsit. Nihil ibi - ut dicitur - in praeiudicium negotii nostri vectigalarii statuerunt, quamvis multa huc rumor, quaedam et suspicio pertulit.

    Sua regia maiestas Vilnae iam est, feudum ducatus Curlandiae princip(i) Iacobo Wilhelmi4 exuli filio collatura, quod insignes ipsius virtutes dignae tanto principe successionis natura et innata regiae maiestatis clementia quasi postulare videntur.

    Prudentissime Brisaci custodia duci Wimariensi5, principi provido et rei bellicae peritissimo, commissa exclusis Gallis, qui infelices et propemodum negligentes sunt in Germania urbium custodes. Dignus est hic victor non tantum lauro, sed et auro regis christianissimi6.

    Bannerius7 Albim cum exercitu suo 21 Ianuarii transmisit, quo fine adhuc nescitur.

    Valeat, vivat, vigeat Excellentia vestra et porro amare dignetur sui

    obsequentissimum
    Jasky mpp.

    Dab. Dantisci, 17 Febr. A.o 1639.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 29 martii.

    Notes



    1 - Hs. Utrecht, RA. Prov., Arch. Boetzelaer 556, 15. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 4047. Voor Israel Köhne, genaamd von Jasky, zie men dl. VII, p. 441 n. 10.
    2 - Wladislas IV (VII) van Polen.
    3 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    4 - Jacob Kettler, hertog van Koerland (1610-1682), zoon van Wilhelm Kettler, hertog van Koerland (1574-1640).
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Lodewijk XIII.
    7 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.