Excellentissime atque illustrissime domine,
Cum aditum ad regem2 ut mos est, postulassem, venit ad me comes noster Brulonus3 et post sermones alios significavit venisse se, ut intelligeret, quid regi dicturus essem. Regem enim dicebat saepe commoveri, ubi non exspectata audiret, quasi id diceret debere ei praemansum dari.
182
Ego ei de D. Bannerii4 exercitu multa praedicabam egregia et quae grata futura regi et ego credebam et affirmabat ipse. Cum ultra me urgeret, dixi secuturum me mihi mandata.
Die impetrato a rege, qui fuit Lunae ultimus, regem reperi bene valentem et gratulatus ei de Castello, oppido agri Cameracensis, obsidioni exempto simulque de bono omine veris se tam auspicato aperientis, ostendi Suedos non esse cessatores et, cum ei de rebus D. Bannerii ea narrassem, quae mihi erant cognita, adjeci in animo fuisse ei interius penetrare Germaniam, si, quod speraverat, ducem Vinariensem5 intellexisset et ipsum in propinqua venisse, ut, si qua ab hoste vis validior alteri ipsorum ingrueret, alter ad auxilium ferendum esset non ita longe. Scire regem duobus foederibus Wismariensi et Hamburgensi6 in id conspiratum a regina nostra7 atque ipso, ut bellum in proprias Austriacae domus terras inferretur, quando ejus domus principes Germaniae nihil miseresceret, imo et calamitates Germaniae potentiam ipsorum intenderent, augerent opulentiam. Remittendum bellum ad suam originem, sicut Romani fecissent qui ad liberandam sexdecim annorum malis Italiam Scipionem majorem8 cum exercitu misissent in Africam eoque tractis Punicis viribus uno felice proelio finem imposuissent cruentissimo bello. Id ut fiat duci Vinariensi opus pecunia et milite, quando ea, quae nunc haberet, tot oppidorum praesidiis, si non exhaurirentur plane, minuerentur certe plurimum. Hyemem jam exeuntem fateri me et gaudere bene impensam et regis et ducis bono: regis ad circumjiciendum Galliae tutamentum ex comitatu Burgundiae, ducis autem ad refovendum peditem victu, equitem in equos reponendum; quae ex communi voto successisse utrique. Nunc vero, cum id anni appetat tempus, quod ad res agendas oportunissimum est, exspectare nos, ut rex illius propositi iis foederibus expressi memor duci Vinariensi det vires ad reperiendum iter eo ducens, ut eo conspecto etiam D. Bannerio detur fiducia ulterius se injiciendi in terras hostiles; id si fiat, reginae quoque nostrae decretum, quamprimum se aperiret mare, Bannerio submittere novum militem, alimenta et omnem belli paratum.
Praeterea pro confecto habens quod mihi erat pollicitus D. Chavigniacus9, gratias egi regi pro concessa nobis evectione telarum cannabacearum, quae usui reginae nostrae futurae essent ad rem navalem, curandam nunc multo quam ante diligentius, sive ad ineundos Germaniae amnes sive ad tuendam maris possessionem contra novas hostium e Prussia molitiones. Si qua in re rex opus haberet rebus in Suedia abundantibus, non abfuturam ipsius beneficio vicem.
His rex auditis de cannabaceis telis, ut postulatis nostris mos geretur, imperasse se dicebat Chavigniaco; se suam causam nunquam a regina Suedica separaturum. Ad illud praecipuum de duce Vinariensi nihil aliud quam cum multis in locis distringeretur, non posse se, quae vellet, omnia.
Repetii orare, ut hoc vel imprimis curae suae duceret, neque id reginae
183
Suedicae magis quam ipsius interesse. Tantam enim, si id fiat, fore virium hostilium distractionem, ut ea et tempus et locum libera datura sit regi ad res suas promovendas in Belgico Hispanicoque fine. Deum hactenus favisse et ipsius et Suedicis armis bonamque mihi spem esse futurum, ut id porro duret, quando et reginae nostrae et ipsi regi nihil bello quaeratur praeter bonam solidamque et christiano orbi omni communem pacem.Verum neque de hoc pacis desiderio neque de transferendo in terras Austriacas bello quicquam rex dixit, sive quod improvisa haec illi obvenerant, sive quod altius aliquid lateat. Namque et nuntios praeter eum, qui nunc hic est10, audio duos11 adventare, alterum, qui fascias ferat a pontifice12, ut loquuntur, benedictas ad D. delphinum13, alterum, qui pacis inter pontifici obedientes sit hortator nostro, si is audiatur, haud dubie malo.
Certant hic interim et luxus et onera nova. Nam postremae, quae apud cardinalem14 actae sunt, choreae, si impendia undique in summam colligantur, non minus constitere centum francorum millibus, quorum triginta millia intribuit ipse cardinalis. Onera autem primum in peregrinos ita sunt gravia, ut magnam minentur commerciis fugam; tum vero in agris alibi ingens est egestas, alibi et vastitas. Urbes autem, et haec maxime, pecuniam ostentando tributa irritant et tamen, si comparatio fiat, multum his parcitur.
Nihil boni facturos Gallos pro duce Vinariensi pro certo habeo. Nam ex quo huc rediit Insulanus15, conquestus est apud Heufdium16 cardinalis non modo non venisse ducem in hanc aulam, quod tum rex speraret, tum ipse cardinalis propioris amicitiae cum duce ineundae desiderio, sed et mutationem in eo non levem deprehendi, oblique et eo directo sermone quasi metueret, ne Brissacum dux imperatori17 traderet; non quod revera id metuant, sed ut aliquid habeant, quod praetexant cupiditati suae. Nunc id agunt, ut ducis, quem et potentem et vicinum nolunt, vires destruant. Dant enim Feuquerio18 magnum exercitum, qui per Alsatiam res Galliae sit promoturus. Tum vero augent Germanicas suas cohortes ac turmas, quarum praefecti alii Basileam, alii Argentoratum ivere militem quaesituri tum praesente pecunia, quam rex illis dat liberaliter. Ita fiet, ne dux in locis sibi propinquis invenire militem queat ad copias suas supplendas augendasque. Inter cetera dixerat cardinalis nescire se, unde haec esset in duce a Gallia animi alienatio, nisi quod crederet Vicquefordium19 et alios quosdam has serere simultates. Jam vero super haec intelligo ducem satis conjicientem, quanto ardens Gallorum in hac re cupiditas fuit, tanto elusam in odium gravius erupturam contracta inde animi aegritudine incidisse in morbos, qui anxietatem atque maerorem sequi solent. Id ei impedimentum fuisse, quominus iter Brissacum perficeret.
184
Cubare eum in arce Jouxii. De pecunia tamen ordinariae pensionis charta aliqua - sed incertum, quando effectum habitura - data Heufdio est nulla impendiorum extraordinariorum habita ratione. Haec omnia sollicitum me faciunt, ut dux hoc anno ea inchoare possit, quae et ipsius gloriae et communi rei conducerent maxime.Mitto permissum regis de evectu cannabacearum. Par exemplum ad Thorium20 mitto. Omnino opus erit, Labardeus21, qui et saepe nobis utilis fuit et erit in posterum, aliqua liberalitate permulceatur, ut ab aliis, qui ejus opera indigent, fieri solet. Omnia enim externa aut deproperantur aut tardantur, ut ipsi placet, saepe aliud agente Chavigniaco.
De Bagdeto duplex venit fama. Alii oppugnatum dicunt, alii expugnatum, et vi quidem ac multa Persarum caede. Et haec fama plures auctores habet. Quod si est, videtur non dubitandum de indutiis cum Persa22.
Veneti non immerito timent. Nihil enim certi habent de sua pace restitutis quanquam commerciis. Itaque dilectus et alia bello necessaria majori diligentia resumunt pro Dalmatiae locis maxime solliciti. Et nostra et sociorum omnium nostrorum plurimum interest, ut vis Turcica quovis alio potius vertatur. Ob hunc metum Veneti non modo cum pontifice quae habent controversa componunt, sed et imperatori Hispanisque se obsequentes praebent.
In Italia manet cum imperio cardinalis Valetta23 solus suae domus mala non sentiens exspectatque majores copias. Nam et Leganesius24 novas ex Hispania opperitur.
Mantuana25 se eripuit bello, sed non eo magis quiescitur in Montiferratensi agro Casale Gallis tenentibus et commerciis, quae inter partis utriusque populos permissa hactenus fuerant, abscissis atroce in Gallos et Gallorum arma sequentes Hispanorum edicto.
Princeps Condaeus26 abibit brevi, habiturus exercitum ad Hispaniae fines. Guebrianus27 in comitatu Burgundiae rem geret.
Ad Belgicum finem tripartito res geretur sub ducibus Mileraeo28, unde non longe aberit cardinalis, Castilionaeo29, Halerio30. Nuper cum apud cardinalem Riceliacum choreae agitarentur, dispositor ibi rerum fuit Carnutensis episcopus31, qui nunc cum aliquot episcopis aliis cardinali caris a pontifice datus judex est ad corrigendos episcoporum mores, quorum unus, Mandae episcopus32, in Bastiliam adductus est creditus aliqua moliri pro regina matre33, in cujus negotio Anglus, nomine Germanus34, nihildum proficit.
185
Licestrius35 comes accepta a rege suo venia it in Angliam ob res suas privatas, quae longiorem ejus absentiam non ferunt brevi, ut ait, reversurus.
Estampius36, Carnutensis quem dixi episcopi frater, a legatione Batavica revocatus, cardinalem videre nondum potuit mandatorum non satis exacte curatorum reus.
Regina Angliae37 quod huc non venit, rex Galliae in causa est, qui dixit non tempestivum id fore se ad exercitus proficiscente. Multi autem existimant id agere cardinalem, ut rex finibus Galliae ob bellum Italicum excedat; ipse autem quod nunc re habet ejus et nomen adipiscatur et declaretur regens Franciae, qui honos olim abbati Sugerio38 contigit.
Pontifex ad imperatorem, reges Galliae et Hispaniae39 mittit pro pace facturusque est cardinales novos. Rumor hic est, inter eos fore Noyerium40, hominem romanis rebus addictissimum.
Dunquercani post acceptam cladem reparatis viribus in mari revalescunt captato abitu Batavae classis, cui successum oportuit priusquam statione abiret.
Daniae regis41 filius42 Veronae, quod literas pro tuto itinere per juvenilem imprudentiam secum non attulisset, libertatem debebit Hispano legato43, qui ejus negotii commendationem suscepit.
Veneti legem severam fecere contra epularum sumtus coquis, qui in legem commissuri sunt, ad remigium damnatis.
Senatorum quidam existimant non dandum Turcae44 tempus se parandi, sed a Venetis inchoandum bellum. Quod aliis praeferentibus quae timidi cauta vocant, aegre persuadebitur.
Nuper hic contumeliosus in cardinalem libellus45 cum inscriptione ad regem jactatus fuit in cubiculo regis, sed eum, bono cardinalis, puer cubiculi non ad regem, sed ad custodiae praefectum46 detulit, is vero ad Noyerium, qui aperuit.
Inter cancellarium Franciae47 et Bulionium48 gravia fuere ob causam quandam tributariam verborum certamina non sine mutua famae laceratione. Bulionii et sententia et auctoritas apud cardinalem praevaluit.
Trecenses in Campania jussi sunt quicquid in agris est alimentorum in urbem suam convehere, quod in eam partem se injecturus hostis crederetur.
Frustra ab Hispanis per Helvetios laboratur, ut comitatus Burgundiae pacem habeat praevalente apud Gallos spe totam adjiciendi regno, nec sine causa, cum indigenae hostilem in Gallos animum satis nudaverint. Et pro Gallia et pro
186
Hispania miles apud Helvetios scribitur. Etiam transeundi jus poscit imperatoris legatus49.Ulma ita male est a caesarianis habita, ut, si exercitus aliquis noster sociorumve in propinquo sit, facile ad derelictum foedus sit reditura. An idem cupiant Galli, alia dispectio est.
Ad Neuburgum pons reficitur. Dux Carolus50 rediit in loca propinqua Vesontioni habens secum partim de suis, partim ex Goetsianis51 copiis pedites paulo plus quater mille, equites bis mille quingentos.
Haec erant, Illustrissime domine, quae nunc habemus; Deum vero rogo, ut ea det, quae optima sunt orbi christiano regnoque praesertim Suedico ac reginae tuaeque Sublimitati.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 9/19 Martii 1639.
Haec postquam scripseram, venit ad nos illustris baro Gabriel Oxenstierna52, cujus praesentia ita me recreavit, ut omnem mihi de rebus meis sollicitudinem, quanquam non sine causa gravem, absterserit. Rogo, regi gratiae habeantur de cannabaceis telis. Id enim futurum promisi, ut suspiciones evitarem quaesitae utilitatis privatae, quod saepe a legatis fieri solet. Pecuniae ne teruncium quidem accipio. Promittunt tamen Spiringius53 Heufdiusque, sed incerta die. Interim ego difficulter nec sine damno gravi reperio, quae erogem ad tam longas necessitates. Rogo in posterum ratio ineatur, quae me tam molesta anxietate liberet, ut quae mihi incumbunt non cum fide tantum exsequar, sed et alacriter.
Goetsii praecisae sunt cervices Ingelstadii. Dux Vinariensis extra praesidia contrahere poterit peditum V millia, equitum tria. Id autem est ad parta tuenda aliquid, ad inferendum bellum non satis.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.