Excellentissime atque illustrissime domine,
In homine ingrato semper credidi omnia latere vitia. Essem autem talis, nisi et agnoscerem et profiterer me quicquid habeo splendoris, quicquid fortunae debere Excellentiae vestrae domui. Nunquam quisquam cuiquam tam gratus advenit quam mihi illustris D. Gabriel Oxenstierna2 tum ob ea, quae ipsius proximis debeo, tum ob vinculum commune bonarum literarum, in quibus tantum
187
fecit profectum, ut, etiamsi in minori fortuna esset, splendorem inde posset consequi, nunc vero splendorem addat familiae splendidissimae.Literae mihi Sublimitatis tuae3 tum per se fuere gratissimae, tum plurimum mihi addunt animi, cum ex iis disco meam in hac legatione operam non sane quam vellem utilem, sed plenam bonae fidei, tam benignis judiciis aestimari. Contendam igitur plus etiam posse quam possum, ne tantos viros regni principes4 tam prolixe de me meritos aut judicii de me aut bonitatis in me suae poeniteat. Efficiam, ut illustris D. Baro et regem5 et D. cardinalem6 et quicquid hic conspici dignum est conspiciat et ab ipsis conspiciatur, quorum, ea est ipsius virtus, non hoc magis, quam illud ipsi erit honorificum.
Illustri D. Crusio7, non jam dicam ob ipsius necessitudines, sed ob ipsum singularemque ipsius comitatem, tantum debeo, ut neque potuerim factis id ostendere neque nunc verbis queam praedicare. Sed si verum est, quod philosophi dicunt, gratum jam esse qui gratus esse voluit, illis quidem divitiis abundo; ac proinde, ne tempora regno debita morer, Deum precabor, ut cum regina8 ac regno, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam omnesque ejus caritates tegat ac sospitet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 9/19 Martii 1639.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.