eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4037. 1639 maart 26. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Non aliunde auspicatius ordiri has literas possim quam a bona valetudine ducis Vinariensis2, quam nobis nuntiant non literae tantum, sed et homines, qui intra quintum diem a Pontarlerio celeribus equis venere.

    200

    Rosa3 Lotharingos cecidit CCCC. Luthmarius4 ad me venit. Nihil dum proficit in causa Palatina et domum videtur rediturus inanis. Putat iterum cum Bavaro5 hic cudi aliquid. Ego magis censeam pontificem6 id agere, ut Gallica arma in Hispanum7 vertantur, ubi nihil periturum sit romanis sacris, quam in imperatorem8 aut socios ejus, ubi cum Galliae rebus permixtae sunt res protestantium.

    Estampius9, qui apud Batavos legatus fuit Batavis non ingratus, ob non satis exacte servata cardinalis10 mandata periculum adiit Bastiliae; ad legationem rediturus non videtur.

    Consentiunt jam undique literae captum Bagdetum impetu 25 Decembris. Persarum in expugnatione occisa multa millia. Triginta millibus, qui in urbis tutiora, cum se recepissent neque tutari se diutius possent, Turcis se permiserant, praecisas cervices. Decem primores Persarum ituros Constantinopolim, Turcici triumphi ornamentum. Causam, cur Mogorum rex11 cum Turca12 societatem armorum fecerit, hanc fuisse, quod Persarum imperator13 filium14 expulisset ob ductam in matrimonium Mogoris filiam15. Bajulus Venetorum16 in Galata custoditur etiamnunc et multis largitionibus in bassas datis spem magis adhuc habet quam fiduciam futurae pacis. Ideoque Veneti non omittunt controversa cum pontifice componere, etiam ducem Ethruscum17 conciliare pontifici, decem naves longas, galleassas quatuor addere classi, firmare quae trans Adriam tenent. Legem etiam tulere prudentem ad vitanda juvenum calidiora plerumque consilia, ne quis minor XXXVI annis in senatum, quem precatorum vocant, alligetur. Mortui in ea urbe ducis Candalii18 res et chartas obsignari curavit legatus Gallicus19, si quid forte regis20 interesset. Successor Candalio in imperium copiarum Venetarum destinatur ab aliis ducis Mutinensis filius21, ab aliis Melander22.

    Misere Veneti supplementum praesidio Mantuano rogaruntque legatum imperatoris23, ut qui res agebat imperatoris24 Mantua decederet ad melius servanda

    201

    pacis jura. Legatus non difficilem in eo fore imperatorem monstravit, modo et Galli revocarent quem ibi habebant25.

    Discessit hinc in patriam comes Licestrius26. Rediturum se dicit idque regem suum27 velle, qui roganti sibi iter hoc privatorum negotiorum causa concesserit. Sunt tamen, qui futurum putant, ut ibi retineatur.

    Rex Magnae Britanniae paratum habet in Scotos egregium exercitum, octies mille equitum, peditum millia viginti et quinque. Pecunias accepit a subditorum multis mutuas. Iter tamen ejus, quod hoc tempore futurum dicebatur, prolatum est, quod spes aliqua data sit redituros ad saniora qui defecerunt. Sunt enim in Scotia multi fideles regi, inter eos Gerdanus28. Populum defervente aestu primo taedere incipit absentiae a domo et graviorum quam sub rege onerum. Denique, ut semper, dies pro principe. Dolet mihi, quod bene de Suedia meritus Alexander Leslaeus29 habetur praecipuus ibi concitor motuum et contra regem partium dux.

    Mitto scriptum30 non ducis Valettae31, sed sub ejus nomine factum, ea in principem Condaeum32 acerbitate, ut qui auctor creditur, vulgasse certe comperitur, in carcerem ob id sit datus.

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, res orbis christiani in meliore collocet statu cum gloria Sublimitatis tuae.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 16/26 Martii 1639.

     

    Novo tributo in peregrinos hic instituto Angli serio se opponunt, quorum exemplum sequentur, credo, Batavi.

    Mittunt Galli ad Rhaetos hominem idoneum33 turbis ibi concitandis, spe aliquid inde sibi accessurum. In plebe forte credulos reperient, in primoribus non aeque, durae societatis jugum animo memore revolventibus.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedeelt. copie Kopenhagen, Kgl. Bibl., coll. Ny Kgl. Saml. 2330, 4o. Gedrukt Epist., p. 518; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 591.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Rheinhold von Rosen.
    4 - Gerhard Romelian von Kalcheim, genaamd van Leuchtmar.
    5 - Maximiliaan I.
    6 - Urbanus VIII.
    7 - Philips IV.
    8 - Ferdinand III.
    9 - Jean d'Estampes, markies van Valençay.
    10 - Richelieu.
    11 - Shāh Djahān.
    12 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    13 - Safī, sjah van Perzië.
    14 - Zie no. 4035, p. 196 n. 6.
    15 - Zie no. 4035, p. 196 n. 6.
    16 - Alvise Contarini.
    17 - Ferdinando II de Medici, groothertogin van Toscane.
    18 - Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale.
    19 - Claude Mallier, sieur de Houssay.
    20 - Lodewijk XIII.
    21 - Francesco d'Este, zoon van Alfonso III d'Este.
    22 - Peter Melander, graaf van Holzapfel.
    23 - Anton von Rabatta, gezant van Ferdinand III te Venetië.
    24 - Johannes Thomas de Casnedo a Pernegg.
    25 - Wellicht La Tour en niet de extraordinarius ambassadeur Matthieu Coignet, heer van La Thuillerie.
    26 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant in Parijs.
    27 - Karel I van Engeland.
    28 - Hiermee is ongetwijfeld bedoeld George Gordon, second Marquis of Huntly († 1649).
    29 - Alexander Leslie († 1661). In 1605 was hij in Zweedse dienst getreden. Hij keerde in november 1638 naar Schotland terug.
    30 - Copie de la lettre de Mr. le Duc de la Valette escritte a Londres le 5. Fevrier 1639. A Mon Seigneur le Prince.
    31 - Bernard de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    32 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    33 - Niet geïdentificeerd.