Excellentissime atque illustrissime domine,
Accepi a D. cardinali2 instrumentum quo ratum facit ex potestate sibi concessa permissum regis3 de cannabaceis telis per nostros evehendis; ejus mitto exemplum. Idem cardinalis domum, quam in hac urbe habet splendidissimam, donavit regi etiam scripturis interpositis. Hac liberalitate credidit et se levari parte invidiae et firmiora fieri cetera successoribus suis.
Incipiunt movere se milites, ut praestituta die sint in iis collimitiis ad quae destinantur. Sed res ducis Vinariensis4 tardius quam pro occasionum tantarum celeritate procedunt. Nos nihil omittimus, quo impelli haec aula ad promovendum bonum publicum possit. Interim in tanto sumptu bellico non desinit Gallia ostentare divitias data pecunia mandatisque Noyerio5, ut quae ad Luparam quadrandam deficiunt, consummet.
Mileraeus6, cardinalis propinquus, honorem sibi quaerit reducti in patriam comitis Suessionensis7 et de conditionibus cum eo per literas ac nuntios agit.
Rumor his diebus per urbem sparsus fuit Suedos et ducem Vinariensem seorsim moliri indutias, quem ego et fidei apud Suedos sanctimonia et ipso rerum D. Bannerii8 cursu refutavi.
Det Deus, excellentissime et illustrissime domine, cuncta felicia regno reginae9 tuaeque Sublimitati.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 2 Aprilis novi Calendarii 1639.
Dicitur hic princeps Thomas10 esse in Italia in oppido Laudensi.
222
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.