eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4054. 1639 april 9. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Merito dolet Excellentia vestra literis 28 Martii2 datis fortissimum principem Vinariensem3 non pro suis meritis aestimari. Morbus quidem abiit, sed facile rediturus, si causae maneant.

    Hactenus in ejus negotio quotidianis flagitationibus profecimus, ut assignationes datae sint de eo, quod ipsi ex foedere mense Februario deberi coepit. Ut vero ingentium, quos fecit, sumptuum extra id, quod pactis comprehensum est,

    232

    ratio habeatur, non impetramus. Duo tamen sunt, quae mihi spem faciunt etiam haec desideria nostra non fore irrita: quod huc a duce venit D. Erlachius4, qui quid ferat cognoscemus, ubi is regem5 viderit, qui nunc febricula impeditur, ne quem audiat; deinde quod Jousiam arcem dux et retinet et bene munit, quo munere regi sane oportuno, si regem donet dux, merebitur ea liberalitas novam regis liberalitatem. Cum vero pars caesarearum copiarum per Helvetiorum terras et eis circumdata, quod docet6 mandata ab imperatore7 comiti Althemio8 legatio in urbes illas Silvaticas, irruere propositum habeat, multum vereor, ut hoc anno dux plus agere possit quam sua tueri, si tamen id plene poterit.

    Maxima autem pars imperatoris copiarum, quae ad Francofurtum, Hailbrunam et alibi coirt, in D. Bannerium9 ingruet, qui eo diligentius cavere sibi debebit, quod, ut prudenter observat Excellentia vestra, nihil socium prope se habebit et longe a praesidiis suis aberit. Germaniae autem civitates, quanquam dure habitae ab imperatore, non facile ab eo deficient, nisi res primum nostras bene firmatas circum se viderint.

    Helvetiorum corpus, ne ruptis quibus aegre cohaeret vinculis dissiliat, maximum hoc tempore periculum est. Protestantes viribus praestantiores aliorum numero praevalentium consensu vinci se neque curari pro discriminis magnitudine communem societatem indignantur agitaturque satis per se mobilis pars utraque procellis, haec ab Hispania et imperatore, illa a Galliae flantibus. Protestantibus ducis Vinariensis tutela non deerit, sed inchoare bellum odiosum est, exspectare autem, donec inimici vim inferant, periculosum. Illud vero gravissimum, quod in tam perplexis rebus nemo ipsis consilium dare potest, qui suspectus non sit.

    Quod10 principes illos civitatesque Germaniae attinet, qui bello eximere se voluere, apparet extortum id praesentis periculi metu. Si vero iterum circum ipsos invaluerint imperatoris arma, iterum bello in nos se implicabunt. Qui ex tempore fidem mutarunt, eis non ultra quam ferunt tempora credi potest.

    Magni sane sunt Galliae paratus, naves a Portu Gratiae decem, aliae a Bresta locisque aliis ad Rupellam ivere oppositurae se Hispani conatibus, qui ad Barcinonem XL naves longas totidemque bellicas habens Galliae litoribus imminet. Excercitus terra contra Hispaniam ipsam rex habere constituit duos.

    In Italiam mittere se dicit XV millia ubi capto Chivasco11 hostis prope ad Taurinorum urbem accessit magno viduae12 etiam a suis periculo, quibus omnibus nolentibus bellum est. Suadetur ei viduae, ut Mommelianum concedat. Solatur tamen nos, quod rex nuntium accepit caesam a cardinali Valetta13 partem hostilis exercitus, quem hostis nihil tale metuens diviserat, nisi forte, ut solet fieri, in majus ista inflantur.

    233

    In comitatu Burgundiae rem geret Longavillanus14 contra Lotharingum15, cui supplementa mittunt imperator et comitatui metuens Hispanus16.

    Milereius17 et Castilionaeus18 cum suo quisque exercitu Majo mense coepturi putantur hostilia in finitimos Belgas. Alium exercitum Feuquerius19 eo vertet, quo usus exiget. In aula rumor est regem ipsum eo iturum, unde propior sit Italiae rebus.

    Pecuniae cum gemitu quidem et querelis multorum, tamen reperiuntur fractis exemplo aliorum quibus imperia abnuisse male cessit omnium animis. Tamen peregrinitatis tributo acriter contradicunt Angli vereorque, ne et hoc accedat ad resuscitandas gentium inter se simultates, praesertim cum sint Anglorum quidam ita suspicaces, ut Scotorum incensos animos putent admotis et e Gallia flabellis. Legatus certe Scutamorius20 donum, quod rex Galliae de more abeunti miserat, ut dignitate sua inferius remisit. Hispanus haec videns, non desinit operam suam venditare Angliae regi21 in tantum, ut Piccolominaeus22 ei et se et exercitum suum obtulerit. Videtur omnino crescere illus intestinum Britanniae malum neque medecinam recipere, magno et regis et populorum et rei communiter Europam spectantis detrimento.

    De pace Germaniae, quantum prospicio, in longum tempus spes nos deserit23 beneque evenit, quod aequi homines intelligent penes hostem stetisse, quominus ad colloquia veniretur negatis diplomatibus, qualia olim Batavis data sunt.

    Turcam24 sane quod metuant, habent Austriaci, si is cum Persa25 res suas composuerit. Sed dicitur in alias Persarum urbes vertisse vim belli ac Persam legatum26 remisisse circumdatum pro torque decem procerum Persarum capitibus.

    Veneti in bona spe sunt pacis mansurae et putantur legatum extra ordinem missuri ad eam firmandam simulque peragendum de Bagdeto gratulationis officium.

    In Cosaccos illos, qui mare Euxinum infestum habent, classis e Constantinopoli exiit. Credibile est aut aliquid mali e Lithuania metuere Poloniae regem27 aut aliquid eum mali aliis moliri, quod tam diu abest a solita sede.

    Dantiscanis sane metuo, cum contrarios jam sibi habeant regem Poloniae, Poloniam ipsam et Prussiam electoris Brandenburgici28. Suedos ne se eorum negotiis misceant tam grave bellum satis excusat. Quod si cunctantur Batavi,

    234

    sola in Dano spes restat, cui quantum fidi possit, respectanti imperatoris gratiam nec amico liberis civitatibus equidem non video.

    Regium illud in Scotos edictum29 nondum vidi. Non deerunt parti utrique speciosa vocabula.

    Deum serio precor, ut ad pacem eos flectat, jacentis diu domus Palatinae misereatur Excellentiamque vestram benignus sospitet.

    Excellentiae vestrae perpetuum ad cultum obligatus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 9 Aprilis 1639.

     

    Iam certiora disco de Pedemontanis rebus. Cum ad Laudem Pompeiam apparuisset cum exercitu magno cardinalis Sabaudus30, profectum eo cum milite Valettam cardinalem; sed illo transeunte flumen et magno cum strepitu territante Taurinorum moenia accurrisse eo subito Valettam et pugnasse cum octingentorum ferme de suis clade, sed, quod maxime necessarium erat ad firmandos Taurinorum animos, penetrasse in urbem. Vidua Sabaudica ibidem in arce adhuc est non sine metu externi internique mali.

    Gotzium31 quae interfecerat fama resuscitavit dicitque eum brevi adfuturum cum imperio militari.

    Venit ad me jam Erlachius, qui mandata habet gratulandi regi de delphino32, excusare ducem, quod negotiis, deinde morbo impeditus huc non venerit, orare augmenta sui exercitus et intelligere ex rege, quid hoc anno agendum censeat.

    Vulgant Galli et pugnas sibi prosperas, sed leves in Montisferratensi agro, in collimitio utriusque Burgundiae et in collimitio Galliae ac Belgicae inter Landresiam et Avennas.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae C. 7/17 Ap. 1639.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 175. Gedrukt Epist., p. 521. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - Johan Ludwig von Erlach.
    5 - Lodewijk XIII.
    6 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: docent.
    7 - Ferdinand III.
    8 - Jacob Hannibal, graaf van Hohenems.
    9 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    10 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: Quid.
    11 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: Chiausio.
    12 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    13 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    14 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    15 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    16 - Philips IV.
    17 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, maarschalk van Frankrijk.
    18 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    19 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    20 - John Scudamore, voormalig ordinarius Engels gezant te Parijs.
    21 - Karel I.
    22 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    23 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: non.
    24 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    25 - Safī, sjah van Perzië.
    26 - Makssoudkhan.
    27 - Wladislas IV (VII).
    28 - Johann Georg, keurvorst van Brandenburg.
    29 - Het betreft hier vermoedelijk A Proclamation and Declaration to inform Our loving Subjects of Our Kingdom of England to the seditious practises of some in Scotland, seeking to overthrow Our Regall Power under false pretences of Religion. Whitehall: 27 February [1638-9].
    30 - Maurizio van Savoye.
    31 - Johann, graaf van Götz.
    32 - Lodewijk XIV, geboren op 5 september 1638.