eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    236

    4056. 1639 april 9. Aan G. Müller1.

    Nobilissime domine,

    Binas a nobilitate vestra eodemque tempore literas accepi, datas Martii 5/152 et 8/183 statimque eis acceptis misi ad admissionales4, ut ad regem5 aditum mihi facerent. Sed quominus eum subito habere possim, obstat infirmior regis valetudo, quae fecit, ut et nuntio pontificio6 rex se excusaret. Instabo tamen nec unum sinam diem perire, ut quamprimum regi et illud pecunias Suediae debitas quod attinet et alterum ducis Vinariensis7 negotium commendem.

    Venit ab eo duce huc D. Erlachius8. Quid ferat, incertum est, recens enim advenit et, ut mos est hic, ante regem salutatum non invisit alios. Ex ipsius mandatis certior nobis de ducis Vinariensis rebus dabitur dijudicatio.

    Conveniam et D. Bulionium9, aerarii praefectum de utroque negotio, altero directo nostro, altero per consequentiam. In ducis Vinariensis re eousque profectum est, ut de ordinaria pensione, cujus dies mense Februario cessit, datum sit breve regis et assignati fiscales reditus quidam, unde solutio fiat. Haec autem pensio pervenit ad VI centena francorum millia. At dux ob sumptus, quos sane grades fecit anno exacto, aequum putat se extra ordinem juvari; praesertim cum et Iouxiam arcem ceperit munieritque et regi paratus sit tradere.

    Res prosperae Bannerii10 laetis hic procerum populique accipiuntur animis. Sed qui lumine gaudent opus est oleum affundant.

    Ex chartis, quas ad me misit D. Camerarius11, video nihil malle Infra-Saxonicos quam ut belli exitum tutis sibi spectare liceat. Credo equidem. Sed quis nobis spondebit, si iterum invaluerint caesarianae res non illos nova ex metu sumpturos consilia? Interim placet quod et successus nostri et Curtianae circa pacem tergiversationes eo perduxere Daniae regem12, ut sua se in pelle teneat. Quod et regem Poloniae13 facturum confido, si non sua sponte, at sufflaminatum a Polonica nobilitate. Forte et Turca14 ei dabit quod agat.

    Si Francofurtum Moeni versus procedit Bannerius, poterimus nos de eo nuntios celeriter huc perlatos vobis mittere.

    Daniae rex cum Batavis controversi aliquid habet de piscatu apud insulas Septentrionalis oceani. Forte eo naves suas diriget. Dantiscani non sunt extra periculum, nisi bonis federibus muniantur. Unde autem ea Suedis bello Germanico

    237

    distentis, Batavis suo more cunctabundis Dano solito suas res agere suspectoque liberis civitatibus?

    D. Rous15 ea in parte non infelix est, quod insurgentis inter Anglos Scotosque belli nec culpam nec damna feret. Illud tamen miror, quod D. Salvii16 colloquia vitet, nisi forte imperatoris17 et Poloni gratias talis frigusculi jactatione captat.

    De Transilvano18 non dubitavi unquam, quin fama quaesitae a nobis societatis suae usurus esset ad res suas apud imperatorem bene ponendas. Atqui jam eo qui abiit autumno cum quinquaginta millibus, eum in aperto fore dicebat Bysterfeldius19, qui nunc, ut audio, otiosus professiones academicas captat.

    Vale, vir nobilissime, et fac, quaeso, ea quam saepissime intelligamus, quae sciri refert.

    Lutetiae, 9 Aprilis novi Calendarii 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 522. Antw. op o.a. no. 4019. Georg Müller was Zweedse hofraad en secretaris.
    2 - No. 4019.
    3 - Deze brief is niet teruggevonden.
    4 - Anne, graaf van Brulon, en Nicolas Faure, sieur de Berlize.
    5 - Lodewijk XIII.
    6 - Giorgio Bolognetti.
    7 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    8 - Johann Ludwig von Erlach.
    9 - Claude de Bullion, sieur de Bonelles.
    10 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    11 - Ludwig Camerarius, Zweeds gezant in Den Haag.
    12 - Christiaan IV.
    13 - Wladislas IV (VII).
    14 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    15 - De Engelse diplomaat Thomas Roe.
    16 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    17 - Ferdinand III.
    18 - Georg I Rákóczi, vorst van Zevenburgen.
    19 - Johann Heinrich von Bisterfeld.