292
Illustrissime Domine,
Ut respondeam epistolae, quam misit ad me Excellentia vestra 18 mensis hujus2 et Homerice ab extrema parte incipiam, valde mihi, valde, inquam, dolet, quod causa Excellentiae vestrae data est desiderandi missionem a munere tanta fide tantaque industria tamdiu pertolerato. Ego siquid peccatum est, id ut corrigatur, opto atque ut liceat nobis pariter hoc jugum trahere. Interpositam interim tam gravibus laboribus tristibusque publicis permultis, privatis etiam nonnullis rusticationem adeo non improbo, ut ultra gratuler, praesertim eo in loco, qui inter urbes praeclaras medius3, praeterea antiquitatis Romanae peritis talium non pauca exhibet monumenta. Quare ut hoc consilium Excellentiae vestrae bene vertat Deum, serio precor.
De literis posthac curandis meminero memoresque alios faciam.
Convenit aliquid de Brisaco inter regios hic ministros et D. Erlachium4, quod quale sit, cum latere ipsi velint, non indagabo. Galli hoc obtento octo millia duci5 militum promittunt, quae simul cum iis, quas dux habet, copiis egregium efficient exercitum. Major ab eo sperari utilitas potuit si in procinctu fuisset, priusquam adversus D. Bannerium6, qui id exspectabat eaque spe ad intima Germaniae processerat, tantae undique se conglomerarent hostium vires. Quorum impetum si sustinere D. Bannerius non valens retro se ad vetera praesidia referet, habebit etiam ibi, quod agat scilicet.
Sed pro Gallia metuo, ne, quae7 agere potuit, pati incipiat. Nam in Hispania magni sunt in Languedociam paratus. Omnis autem qui ibi erat miles trans Alpes mittitur ad arcendum, si tamen arceri nunc potest periculum principis Sabaudi8 matri9, cardinali Valettae10 omnique exercitui Gallico11 imminens, quos omnes hostis obsidet captis Eporedia, Biella, Osta et ad Ostam locis, ipsis quin etiam urbis Taurinorum insessis anteurbanis machinisque adversus urbem dispositis. Missus est comes Chavigniacus12, qui puerum principem - is nunc Chamberii est - huc perferat. Mittitur dux Longavillanus13 cum exercitu, ut his malis medeatur, qui utinam ante rerum omnium ruinam eo adveniat. Nam deest urbi in tanta hominum copia victus, desunt bello necessaria. Interim pro duce Longavillano, qui Burgundiam tueatur, revocatus est, qui in Hispanico limite bellum
293
parabat, princeps Condaeus14. Magna haec et subita rerum mutatio metum incussit iis, quo modo metuendos se credebant omnibus.Interim ob onus illud in peregrinos diffugiunt plurimi, e sola Lugduno plus centum familiae, quae Avenionem concessere. Ab hac quoque urbe plurimi. Qui mansere, eorum domus plenae militum aut supellex15 abripitur aut ipsi aguntur in carcerem. Exigitur enim a quoque non quantum facere potest, sed quantum redemtori libuit. Haec durare vix possunt, repeti plane non possunt.
Si retrocedere cogitur Bannerius, etiam Erfurtum in periculo erit. De Infrasaxonicis autem plane dubitari non debet, quin, ut bene judicat Excellentia vestra, quae metu cepere consilia, ea dempto metu sint mutaturi.
Noierius16 adhuc res belli hic versat. Is absente nunc maxime Chavigniaco dubium non est, quin in pontificis17 gratiam parsurus sit quantum poterit Bavaro18.
Si pacem non volunt caesariani, certe eam nec illi optant, qui res habent in manu. Populus autem ingenti tenetur pacis desiderio neque desunt concionatores, qui populi19 mala libere satis regi ponant ob oculos.
Daniae rex20 quin et imperatoris21 captet gratias ac concessiones iniquisque oculis aspiciat inhaerentes tam diu22 Germaniae Suedos, non obscurum est. Sed neque ad omnia sua cogitata obsequentem habet nobilitatem suam et cum Polono23 ac Batavis sementem habet negotiorum.
Miror non fecisse pridem Hispanos, quod eos facturos putat D. Rusdorfius24, ut diplomata dent Batavis ad veterem formulam. Eripuissent enim nobis eam criminationem quae omnium est speciosissima.
Turcam25 plane arbitror magis magisque in Persam26 inardescere. Et audio jussisse eum caesari nuntiari, nequid dubitet de mansuris, si modo ipse velit, induciis.
Venetos absolvat an differat, discemus, ubi Chausius27, qui Venetias mitti dicitur, eo advenerit.
Placet mihi, quod Dunquercanis ex Hispania militem et pecuniam referentibus omni modo occurrendum28 censuere Batavi. Terra vereor, ut hoc anno tantum
294
praestare possint, quantum et ipsi volunt et nos hic optamus et res communis exigit.Helvetii concordant in servandis cum Austriaca domo foederibus, in29 vendendis commeatibus rebusque bellicis, dum ne ea res ipsis annonam reddat gravem aut auferat ad sui tutelam necessaria. Sed dissentiunt circa iter, quod caesariani in comitatum Burgundiae ituri sibi postulant. Id enim pontificii aequum putant et foederibus cum domo Burgundica factis conveniens Bernatesque ipsos multum instando eo perduxere, ut per suas terras transitum illis magis non negarent quam concederent, testati etiam si dux Bernhardus ipsis occurreret, id cum periculo fore postulantium. Se spectatores fore. Alii protestantes dixere iter sibi non probari, nisi inerme et manipulatim. Vult adhuc rex Hispaniae30 per literas, quas ad Rhaetos scripsit, et per homines, quos misit Leganesius31, Rhaetos lactare spe restituendae Vallis Telinae; sed illi, ut homines montani ac feroces, dixerunt eorum, quae poscuntur, nihil se facturos nisi re visa. Qua in re non desipiunt mea quidem sententia.
Anglorum firma opinio est res Scoticas pecunia Gallica foveri. Saepe autem, ut Sophoclis utar testimonio, Τό τοι νομισϑὲν τῆς ἀληθείας ϰρατεῖ32. Verissimum est facile rumpi nondum bene obductas cicatrices, qualis est illa odii veteris inter duplices Britannos. Ego ubique pacem opto, bella omnia odi, intestina maxime.
Pacta illa cum Polonis Lithuanica et aequo et utilitate publica nituntur. Quod si observassent et rex Angliae33 in Scotia et in Belgica olim rex Hispaniae, credo tantas, quae acciderunt, mutationes anteverti potuisse.
Audio etiam in Suedia novos esse motus ob tributa insueta ei genti. Ego tales άϰαταστασίας plane non probo. Sed Deus etiam talibus rebus utitur ad cogendos in pacem animos. Puto autem hostes nostros sentire non minora incommoda, et merito. Οὐ γὰρ προσωπολήπτης ὁ Θὲος34.
Deus lenem det senectam et quae alia sunt hujus vitae solatia Excellentiae vestrae.
Excellentiae vestrae perpetuae observantiae cultu devinctissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 30 Aprilis 1639.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Alstenae, 20 Iunij st. n. A.o 1639.