eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4090. 1639 april 30. Aan G. Müller1.

    Nobilissime domine,

    Ego etiamnunc et a D. Spiringio2 et a D. Heufdio3 nihil praeter pollicitationes in caecam diem accipio. Negat Heufdius eam pecuniam, unde mihi solvendum sit, praesentem fore ante anni tempus. Ita post biennii ferme exspectationem trahor incertus et cogor pecunias alias post alias magno meo incommodo unde possum sumere. Maxime autem me terret cogitatio, quas habituri sint molestias uxor et liberi, si quid mihi humanitus evenerit. Neque miror, si haec taedium legationis concivere D. Camerario4 neque cur rus secedat, causae sunt conjectu difficiles.

    D. duci Bernhardo5, post aliquas cum Erlachio6 arcanas de Brisaco conventiones rex7 promittit octo militum millia. Ea si cito praesto sint, possent occasiones dare D. Bannerio8 restituendi fortunam, quam illi adversam cecidisse dolens magis quam admirans intelligo. Nam quid aliud exspectari poterat retento longe ab Rheno duce Bernhardo, quam coituras undique ingentes imperatoris9 et tot sociorum ejus copias adversus eum, qui sperato hostem alibi distractum iri, satis audacter procul a praesidiis suis se in penetralia Germaniae immerserat.

    Verum nunc quoque metuo, ne potissimas Galliae vires in se trahant res transalpinae, ubi et Augusta Taurinorum et in ea urbe principe principis10 mater11, cardinalis Valetta12 et omnis Gallorum exercitus ab hoste obsidentur captis post Verrucam Eporedia, Biella locisque circum aliis. Et nescio, an satis propere eo adventurus sit dux Longavillanus13, qui cum magno exercitu eo mittitur, ut mederi periculo possit.

    Interea perierunt in Hispaniam conatus ipso principe Condaeo14 ad tutandam Burgundiam per absentiam Longavillani revocato et magna parte copiarum ei attributarum missa in loca subalpina.

    297

    Suedi nostri recte facient, si D. Bannerio supplementa quamprimum poterunt mittant.

    Magnus ille tot summatum virorum ad regem Daniae15 concursus, vires ejusdem regis maritimae, legatio, quam in Suediam parat, sollicitum me facerent, nisi scirem moris esse ei regi multum commovere pulveris. Sed negotia jam habet duo gravia cum Polonis et cum Batavis. Neque suorum forte paratos animos ad omnia, quae ipsi in mentem venerint. Prorogationem vectigalis in Albi suis opellis impetrabit, ut, puto, rex Daniae ab imperatore facile de alieno largiente.

    De banno adversus Hamburgenses non idem arbitror. Neque enim id ferre videntur tempora. Tum vero de deflectendo Alstera illud perdifficile arbitror. Non facile patitur natura vim sibi afferri. Ea res in memoriam mihi revocat versus Graecos duos:

    Ἰσϑμὸν δὲ μὴ πυργοῦτε μηδ᾽ ὀρύσσετε,
    Ζεὺς γὰρ ϰ᾽ ἔϑηϰε νῆσον εἴ ϰ᾽ ἐβούλετο.16.

    Addam ex Tacito mutato nomine ipsum Albim nolle prorsus accolis fluviis orbatum minore gloria fluere17.

    Germani principes supra infraque Saxonici dubium non est, quin vela sint versuri, ut flabit ventus.

    De Turca18 audimus pertinaciter eum perstare in bello Persico; certum ab eo factum caesarem19 de mansuris cum ipso induciis; mitti etiam ab eo quendam ad Venetos vias pacis tentandi, an consilia illorum speculandi causa. Itaque existimo Hungariae nihil esse ab ea parte periculi.

    Deus, illustrissimum dominum Salvium20 ac vestram Nobilitatem diu servet in rebus prosperis.

    Nobilitatis vestrae studiosissimus eique addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae ipso fine Aprilis 1639, ex hujus loci calendario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 528. Georg Müller was Zweedse hofraad en secretaris.
    2 - Petter Spiring Silvercrona.
    3 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    4 - Ludwig Camerarius, Zweeds gezant in Den Haag.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Johann Ludwig von Erlach.
    7 - Lodewijk XIII.
    8 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    9 - Ferdinand III.
    10 - Carlo Emanuele II, hertog van Savoye.
    11 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    12 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    13 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    14 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    15 - Christiaan IV.
    16 - Herodotus, I, 174.
    17 - Vgl. Tacitus Ann. 1, 79, 15: quin ipsum Tiberim nolle prorsus accolis fluviis orbatum minore gloria fluere.
    18 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    19 - Ferdinand III.
    20 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant in Hamburg.