eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4095. 1639 mei 7. Aan V. Fabricius1.

    Pervenere iam nunc ad me, poetarum suavissime, poemata tua2, quorum tam varia tamque iucunda lectione ita sum delectatus, ut et saeculi causa gaudeam ac privatim pro inscripta meo nomini parte gratias agam quantum possum maximas. Digna sunt tua omnia, quae coniuncta legantur, non tantum cum eruditionem

    308

    venerantium, qualis ego semper fui semperque ero, sed eruditissimorum virorum nominibus famamque iis dent et ab iis vicissim accipiant.

    Revocasti me ad iuventutis meae memoriam, cum solebam severiora studia talia non praestando, sed conando interstinguere. Tantum hae tuae prolusiones dederunt nobis ingenii tui gustum, ut non dubitem, cuicunque te arti dederis, in ea mihi de te maxima polliceri.

    Ego si quanti te aestimo aliter ostendere quam verbis possem, verbis non uterer.

    Vale, vir nosci dignissime.

    Tuus tibi obligatissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, VII Maii MDCXXXIX.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl., coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 530. Antw. op no. 3908.
    2 - Voor de titel van dit werk en het aan Grotius opgedragen Liber II zie men resp. p. 1 n. 1 en p. 3 n. 1.