Excellentissime atque illustrissime domine,
Apparuit hostes plus spei in seditionibus civium quam in vi adversus Taurinorum urbem sperasse2. Venerant ad urbem 13 Aprilis ad XII millia peditum,
310
equitum IV. Motus in urbe exstitit aliquid, sed duorum supplicio repressus est. Tum Hispani tribus ex locis urbem machinis verberare coeperunt. Sed cum crebris eruptionibus turbarentur, quippe cum sex millibus, Gallorum maxima ex parte, urbs esset referta, abiere illi die ejusdem Aprilis 25 versique ad retro sita cepere Pontem Sturiae et novam, quae dicitur, Astae urbem. Magnum hic nuntius gaudium regi3 tulit, ita ut et febris ejus conspicuum in modum sit imminuta.Ad ducem Vinariensem4 eunt IV promissa ei millia. De pecunia ad novum militem e Germania et Helvetiis scribendum ei attributa centum millia scutatorum jam accepit.
Per absentiam Chavigniaci5 significavi Labardeo6 res Bannerii7: ab ipso Bannerio non minus quam a multis in Germania primoribus et civitatibus exspectari, ut Rhenum Dux transeat. Id si fiat, etiam Suediae reginam8 curaturam, ut supplementa ad D. Bannerium veniant rebus magis gerendis sufficientia.
Dixit regi quoque id placere, ut dux trans Rhenum arma inferat. Dubitant tamen alii.
Ad finem Hispaniae itemque Belgicae nihildum agitur.
A Belgico fine rediit modo propinquus cardinalis9 Mileraeus10. Renuntiat nihil agi posse ob infrequentem militem penuriamque et humani victus et pabuli.
Ab Ulma literae nuntiant res ibi satis trepidas. Est ibi suspicio in arcano morte affectum Goetsium11.
Pontifici12 mortem praedicunt astrologi, genus hominum, quod Romae et vetabitur semper et retinebitur. Id multorum spes metusque commovet.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, res cunctas ad bonum dirigat christiani orbis, reginae Regnique Suedici ac tuae Sublimitatis.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 7 Maii 1639.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.