Excellentissime atque illustrissime domine,
Multus per urbem sermo est de conatu cardinalis2, ut regimen Galliae
311
delphini3 parlamentario decreto accipiat, si quid regi4, de cujus valetudine non quae vellemus judicant medici, humanitus evenerit. Aiunt adsensisse fratrem regium5, opposuisse se reginam6 conquerentem, id si fiat, se vilem fore nec aliud sibi superfore quam reditum in Hispaniam. Haud dubium est, quin, si quid accidat tale, parlamentum Parisiense, cujus ab antiquo jus est regni regimen in pupillari regum aetate mandare, suffragaturum sit reginae odio rerum praesentium et ingenti pacis cupiditate.Regis quoque animus per concionatorum orationes vehementer per hos dies ad pacis desiderium impulsus fuit. Dixit ei cardinalis, pacem si nunc velit rex, esse eam in regis potestate; ceterum si aliquantisper sustentet, obtineri pacem posse mansuram et regi et, si quid regi accidat, delphino. Id regis animum sedavit nonnihil.
Verum dici vix possit, quantopere et novorum, quae in dies crescunt, onerum et militaris licentiae omnium ordinum homines taedeat.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, florentem servet tuam Sublimitatem.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 7 Maii 1639.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.