Vir nobilissime, legate magnifice,
Ab eo die, quo te Francofurti omnium quod sciam, primo postremoque vidi, amavi, colui, tanto tui desiderio abreptus nihil gratius mihi contingere posse arbitratus sum, quam si tua tam insigni et praeclara conversatione perfrui potuissem. Et quo diutius ea destitutus et propemodum ab ea remotus fui, eo magis ardor ille animi et sci(ent)iarum ac virtutum tuarum incendium me abripu(it).
Interea commodum accidit, quod filius meus Christophorus a generosissimo comite et heroe Hoditzio2 ad ducem Vinariensem3, illum Germaniae nostrae archistrategum, ablegaretur. Iussi eum sine tuo iussu nec palatii tui limina praeterire nec Lutetia, totius Galliae oculo lumineque, sine tuo vel assensu vel consilio excedere, antequam meo nomine ad aras tuas et lararium sacrificium suum obtulisset. Ille multo, quam id inter negotia et muta epistola fieri posset, explicatius
319
patriae nostrae et imprimis Saxoniae et in ea utriusque militis statum, progressum, vires nec non spem hactenus de pace sed frustra conceptam recensebit. Quod si igitur Excellentia tua non dedignetur submissam animi et officiorum meorum oblationem patriaeque statum ex filio meo intelligere, obsecro, ut eum sibi favore suo eximio commendatum habeat, consilio auxilioque iuvet et sibi quam certissime persuasum habeat se id totum insigni sua benevolentia in me ipsum contulisse. Ego vero sedulo contendam, ut qualicunque gratitudinis officio pensare possim.Vale, Belgarum decus, et Deo ac reipublicae patriae diu aeternumque ac feliciter salve
abs tuae Excellentiae addictissimo
Christophoro Deichman IC.
Hamburgi, Cal. Maij Anno 1639.
Onder aan de brief met latere hand: Ex. Domino Hug. Grotio legato Parisiis.