eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4108. 1639 mei 14. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Ex literis Excellentiae vestrae datis postridie calendas Maii2 dolens intelligo eas, quas 23 Aprilis dederam, literas3 non perlatas suo tempore. Miseram eas more solito ideoque spero jam emerserint.

    Quod si placet Excellentiae vestrae indicare mihi aliquem Hagae, qui sit, ad quem meas literas posthac mittam, praescriptum sequar; interim optans felicem

    323

    Excellentiae vestrae hanc rusticationem, quae neque negotiis4 obstitura est et valetudini, ut spero, conferet aliquid.

    Fama de D. Bannerii5 victoria crescit indies multumque hanc aulam exhilarat regis6 etiam ex eo leniore morbo. Addunt multi captum7 et Friburgum et hostilium machinarum8 LX.

    Dux Bernhardus9 ipse quidem Brisaci est eamque urbem munit fossa depressa in pedes octo aliisque operum egregiis. Interim copiae ejus, quae in comitatu Burgundiae circaque eum sunt, dedito sibi Hippolyti oppido nunc Thanum oppugnare incipiunt. In id plus peditatus et machinas exspectant, dum Guebrianus10 arces subigit, quae propter Salinas11 sitae. An in Germaniam progressurus sit dux, quod maxime rebus expediat, dubitare adhuc cogimur nulli interim, quo id obtineri possit, parcentes labori. Sed foederatorum non idem sibi proponentium id malum est, quod consiliis saepe diversis agantur.

    De Erlachio12 domum revocando siquid dictum ab Helvetiis est, ea blandientium, non se obligantium verba fuere. Trans Alpes hostium consilia Augusta Taurinorum in spem tantum seditionis nequicquam assultata in Casale verti videntur captis jam, quae circum sunt, oppidis Asta et Monticalvo et sic aditu ad Casale Gallis vix sperabili.

    Batavorum validam in freto Morinorum esse classem etiam nos hic discimus.

    In Scotia intermortuae plane partes regiae aliis exemplo tractis, qui diutissime13 perstiterunt terrore. Rex interim Britanniae14 nobilitatem Anglicam pecunias rogat, duos autem praecipuos eorum, qui puritani vocantur, metuens, ne factionis capita fierent, in custodiam dedit. Externorum opera ad tollendum hoc dissidium oblata quamvis spernitur.

    Helveticae tamen protestantium civitates ad Britanniae regem scripsere tempori convenientia. D. comes Licestrius15 in Anglia adhuc subsistit ibi quoque non inutilis, quippe tranquilliorum consiliorum auctor, Hispanicae magnitudini infestus.

    Ego pluris hic duci arbitror captivitatem Casimiri principis16 quam principis Ruperti17 libertatem, nisi Anglia negotium hoc calide urgeat, cui tamen rei non favent tempora suspectis in Anglia Gallis, quasi qui Scotos, veteres socios suos, foveant.

    Bellum hic maxime in Italiam fertur. Ivere eo18 ex Languedocia VIII pedi-

    324

    tum Gallorum millia, equites octingenti. Aliae item ex Delphinatu et Provincia copiae. Quid Millereius19 ad Belgicum finem acturus sit, nondum liquet, Cardinalis Riceliacus eodem se translaturus dicitur.

    Bisterfeldius20 hic est et me convenit; quaerit, an ad Transilvaniae principem21 missuri sint Suedi. Dico ego rem fore facilem, si appareat, quid is princeps propositi habeat. Fatebatur sequius22 suspicandi ex ipsa mora injecta negotio causae esse aliquid. Sed id diluebat sincero principis studio ad juvandas per Hungariam res protestantium. In exsilium acti antehac in Vallem Telinam vi rediere. Tum vero in propinquo copias habet Hispanus validas coercendis Rhaetis, si forte manu militari in possessionem se Vallis Telinae velint reponere.

    Mitto Excellentiae vestrae responsum satis triste D. Luthmaro23. Is quando electoris titulum impetrare non valet, id agit, ut pro principis Palatini nomine ponatur nomen domus Palatinae, quae simul fratres quoque et sorores et agnatos comprehendat.

    Deus, illustrissime domine, det Excellentiae vestrae cuncta salutaria.

    Excellentiae vestrae ad omnia officia sacratissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 14 Maji24 1639.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Alsena 14/24 may 1639.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 179. Gedrukt Epist., p. 505. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Ontbreekt.
    4 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: negotia.
    5 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    6 - Lodewijk XIII.
    7 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: multum.
    8 - De copie heeft een onbegrijpelijk: Madrinarum.
    9 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    10 - Jean-Baptiste de Budes, graaf Guébriant.
    11 - De copie te Uppsala schrijft: Silonas, en laat ‘propter’ weg.
    12 - Johann Ludwig von Erlach.
    13 - De copie heeft abusievelijk: dulcissime.
    14 - Karel I.
    15 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    16 - Jan II Kazimierz.
    17 - Ruprecht van de Palts.
    18 - De copie heeft abusievelijk: iicere illuc.
    19 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, maarschalk van Frankrijk.
    20 - Johan Heinrich von Bisterfeld.
    21 - Georg I Rákóczi.
    22 - De copie heeft abusievelijk: sepius.
    23 - Gerhard Romelian von Kalcheim, genaamd von Leuchtmar.
    24 - Zowel in de uitgave der Epist. als in de copie staat Februarii; verschrijving voor: Maji.