325
Excellentissime atque illustrissime domine,
Cum ob virtutes plurimas, maxime vero fidem in regnum Suedicum industriamque in rebus agendis tribunum Souchium2 magni merito faciam, tum eo etiam facio pluris, quod ex beneficiis tuae Sublimitatis et creverit et crevisse se libenter fateatur. Neque vero dubito, quin Sublimitas tua opus suum sit tutatura virumque nec indignum nec ingratum porro ornatura, quod ipsum e re fore regni Suedici confido ac confidere me testor libenter Deumque rogo, Excellentissime et illustrissime domine, ut reginae3, regno tuaeque Sublimitati cuncta det prosperrima.
Sublimitatis tuae cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 4/14 Maii 1639.