eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4111. 1639 mei 14. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Et fidem D. Souchii2 in rem Suedicam et acre parque magnis negotiis judicium satis praedicare non possum.

    Injuriam tamen fecissem, non tam ipsi quam regno Suedico, nisi ei libenter admodum summarum virtutum testimonium reddidissem. Scio quidem ipsum et factis suis et sermonibus satis posse nosci neque dubito, quin ut talis jam innotuerit Sublimitati tuae.

    Ego tamen, quod mei est officii, reticere non debui esse in eo et Gallici ingenii vigorem et Suedici constantiam, rarae felicitatis temperamento. Quare non tam commendatione mea quam votis eget, ut cuncta etiam ipsius ministerio, excellentissime et illustrissime domine, bene regno, bene reginae3, bene Sublimitati tuae proveniant.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 4/14 Maii 1639.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 531; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 607.
    2 - Louis Raduit de Souches; zie dl. IX, p. 696 n. 7.
    3 - Christina van Zweden.