Sunt, interdum, vir eruditissime, fortunata quaedam infortunia, qualia mihi nonnumquam evenerunt. Ac nunc etiam in libris, quos ad me bis misisti. Nam prior eorum congeries, quae periisse credebatur, paullo ante hanc secundam ad me pervenerat, eiusque partem alteram retinueram mihi, partem alteram Mercerio2 dederam.
Legi omnia: reperi non pauca cum iis, quae ego in meos usus observaveram, consentientia; dissidentia ab iis quaedam, sed, quod maximi facio, plena omnia iis monitis, quae ad emendandam vitam valent plurimum: cuiusmodi scriptorum cara hoc saeculo est annona.
Missa posterius congeries eorundem librorum iam nunc ad me pervenit, cum uno, quem non videram, libro, Ethices compendio3, in quo multa sunt docta, multa ad vitam utilia. Nimis in quibusdam ἀριστοτελίζει. Verum hoc ipsum quoque deprehendisse, sed morte praeventum emendare nequisse ex praefatione disco4.
Huius libri alterum exemplum mihi meisque retineo. Mercerio dedi alterum. Caeterorum vero librorum, quos jam videram, exempla dedi V.N. Theophilo Mileterio5, qui olim inter reformatos partium prope dux, nunc dogma de iustificatione et piorum operum ad salutem necessitate multis libris defendit6 invictus adversus offensas. Est discipulus Cameronis7.
Altera exempla missorum posterius librorum dedi D. Cordesio8, presbitero moderatissimarum in religione sententiarum, cuius cura nobis Hincmari et Cassandri dedit opera9.
Gratias autem tibi ago pro duplici liberalitate, tam meo quam aliorum, qui ista acceperunt, nomine. Si quid a me vicissim proficisci poterit tibi aut iis, quos amas, carum, semper expositum vobis erit.
Deo, quod me duobus, quorum ad vos fama pervenit, periculis eripuit, sicut
330
gratias agere debeo, ita te mihi ea in re esse adiutorem multum gaudeo.Tetigerunt me vicissim vestra mala, quibus utinam levamenti aliquid per me evenire possit. Quod si opera mea non est ad eam rem, quam vellem, efficax, preces certe ad Deum pro vobis confido irritas non fore.
V.N. Juanicium10 optimumque Hirtenium11 amo, ut certe debeo, meque ab ipsis mutuo amari et credo et gaudeo et facio magni. Exigua sunt pro animo quae eis exhibui animi mei testimonia. D. Pelsius12 scio ea est bonitate, ut, si qua in parte solari vestras calamitates possit, non sit id omissurus.
Tuus ex animo
H. Grotius13.
XVII Maii MDCXXXIX, Lutetiae.